The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 1 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.290/292)

Primus apud Romanos Gaius Julius Cesar imperium arripuit singulare, videlicet anno Cleopatrae tercio, qui fuit annus etatis quinte quingentesimo quadragesimo quarto, et imperavit annis ferme quinque. Richardus:

'Mortuus est', sicut scriptum est, 'pater ilius et quasi non est mortuss; similem enim reliquid sibi post se. In vita sua vidit et letatus est in illo; et in obitu suo non est contrisatus nec confusus est coram inimicies. Reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem graciam.' Hec ibi. Hic post mortem pii patris cum multitudine presulum, prelatirum, comitum, baronum et militum puer Alexander etatis annorum octo constitutus venit ad Sconam die martis proximo sequenti iii° scilicet idus julii. Interfuerunt autem inter ceteros David de Bernhame episcopus Sancti Andr' et Galfridus episcopus Dunkeldensis adhuc sospes vir tam clero quam populo graciosus; in temporalibus et spiritualibus sollicitus satis erat. Et ecce statim postquam congregati fuerant orta est dissencio inter magnates. Quidam enim illorum illo die non regem sed militem facere voluerunt, dicentes quia dies Egipciacus est; et hoc non propter diem Egipiacum dictum est, sed quia dominus Alanus Dorwart regni justiciarius et tamquam flos milicie reputatus regem ipso die cupiebat insignire glado militari. Cum igitur hinc inde magna fieret altercacio et magnatum quasi ad partes tumultuosa separacio, vir providus consilio miles Walterus Comyn fortis satis animo partes ad concordiam prudenter flectere tunc sategit, dicens se habere debere vocem in consilio quia ipse comes de Menteth experiencia plura providebat. Unde libera voce protestatus est se vidisse regem consecratum nondum tamen militem, sed et sepius audisse, ac pro certo cgnovisse reges consecratos qui numquam cerimonialiter ordine militari insignirentur, hoc tamen addito quod eoipso quod rex coronatus auries militaribus decoratur sicut sceptrum et corona significare attestantur, similitudiben faciens ad illud decretorum quod et filius regis rex appellari debeat quamvis et si regnum non hebeat; a forciore rex miles debeat censeril et addidit exemplificare dicens quod sicut navis inter fluctus marinos quatitur sine remige, sic regnum destuitur sine rectore vel rege. Diligebat supra modum regem patrem iam defunctum; filium eciam non solum propter patrem sed et propter naturalem ad proprium dominum dileccionem. Ideo quantocicius potuit puerum in regem sublimare poposuit attendens periculum illud poeticum dictum:

Et nocet et nocuit semper differre paratis.

Et:

Qui non est hodie, cras minus aptus erit.

Ad hoc ultramque partem flexit ut rex ab episcopo Sancti Andr', qui officium regis impleret, ipsum eciam in militem consignaretur ad modum Willelmi Rufi militaribus insigniti a Lanfranco Cantuar' archiepiscopo ab eodem coronati pro quo vide supra libro vii capitulo 31 et infra capitulo iiii. Quod et factum est. David namque episcopo de Sancto Andr' ipsum coram magnatibus terre baltheo militare precingente, et jura et vota que ad regem spectant prius Latine postea Gallice ipsi exponente, rex omnia benigne concedens et acceptans a dicto episcopo benediccionem et ordinacionem libens subiit et admisit.