The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 10 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp. 318/320)

Anno domini m° cc lvi° quedam monasteria Scocie auctoritate domini pape interdicta sunt pro defectu solucionis cuiusdam magne summe pecunie qua Gamelinus Sacntiandr' episcopus dicta monasteria per sigilla sua obligaverat pro consecracione sua et placitis ad Romam. Quo anno Johannes abbas de Dunf' pro monasterii sui reconsiliacione Romam proficiscens in transmarinis partibus apud Pontiniacum fato concessit; cui Matheus eiusdem domus terrarius successit. Quo in anno de multis et arduis querelis Walterus Comyn comes de Menteth et eius complices coram rege Alexandro et suis consiliariis sepius acclamati non comparuerunt. Sed cum secundum assisam regni judiciam expectare non auderent, unanimiter consulti, inconsulte tamen et temere manus sacrilegas in christum Domini apponentes, regem in lecto suo dormientem apud Kinros de nocte rapuerunt, et ante diluculum apud sacrilegas in christum Domini apponentes, regem in lecto suo dormientem apud Kinros de nocte rapuerunt, et ante diuculum apud Strivelyne in crastino Simonis et Jude anno domini m° cc lvii ipsum regem indecemter secum abduxerunt. Sigillum quoque regis magnum, quod magister Robertus Stutevill' decanus Dunkeldensis vice cancellarii Ricardi episcopi portavit, violenter abstulerunt. In ipsa capcione fuerunt principales Walterus Comyn comes de Menteth. De quo non est modice mirandum, qui tam fidelis extitit regi in sua coronacione et fecit ut amoverentur primi consiliarii eo quod male regem et regnum gubernabant; sed certe bona regis et firme eius provenientes ad manus consiliariorum et eius raciocinia de eis non putancium daturorum a via veritatis et equitatis declinare fecerunt; propter quod dicit Augustinius quod:

Expedit igitur cuique regi habere consiliarios tales ut premisimus in Brigitta. Principales igitur actores fuerunt Walterus Comyn comes de Menteth, Alexander Comyn comes de Buchania, Willelmus comes de Mar in malis ingeniosus satis, Johannes Comyn vir ad rapinam et temeritatem expeditus, Hugo de Abirnethin, David de Lochor, Hugo de Berkley et alii quamplures malignorum satellites, qui nichil ad lictum sed omnia ad libitum facientes per phas et nephas in populo regnaverunt; et sic fuit novissimus error pejor priore. Multe peresecuciones ex tunc et tribulaciones inter Scotorum proceres suborte sunt, quia posteriores regis consules dampna et mala anterius perpessa in priores refundere nitebantur. Unde tales pauperum contriciones et ecclesiarum spoliaciones sequebantur quales vise non sunt in Scocia temporibus priscis.