The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 28 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.378/380)

Anno quo supra Simon abbas de Dunf' et Willelmus comes de Mar missi sunt ad regem Anglie pro comitatu de Hontyngdon', cuius honores a temporibus antiquis rex Scocie per suos progenitores habebat. Sed rex Anglie et eius consiliarii dictum comitatum detinebant. Obiit ricardus de Potthon Aberdenensis episcopus, cui successit magister Hugo de Benhame. Obiit et Colbanus comes de Fiffe, cuius comitatus commendatus est Alexandro filio regis donec filius Colbani verus heres, puer viii annorum legitime sit etatis.

Dovenaldus filius Willelmi comitis de Mar die Sancti Michaelis apud Sconam de rege Alexandro arma percepit. Obiit Johannes abbas de Aberbr' et dominus Adan de Inverlownan electus est. Obiit Adam abbas de Balmurynach' et dominus Willelmus de Perisbi electus est. Eodem anno Willelmus Ferreris filius comitisse de Ferreris, que fuit filia Rogeri de Quency constabularii Scocie, accepit relictam Colbani nuper defucnti et dignitatem constabularie, quam Alexander comes de Buchane injuste tenuit pretextu uxoris sue scilicet filie junioris ipsius Rogeri de Quency. Stella quedam mirabilis circa horam nonam manifeste videbatur in alto celi cardine per tres dies circa festum Sancti Michaelis. Magna fuit caristia et totum tempus ipsius anni pluviosum. Princeps Anglie Eadwardus de Langschankis vulneratus fuit a quodam Saraceno in civitate Achon, quem propterea propriis manibus de lecto exiliens viriliter jugulavit. Anno sequenti quinque episcopatus vacabant simul, scilicet Glasguensis, Brechinensis, Aberdoensis, Cathanensis et Sanctiandr'. Quos omnes rex in manu sua tenuit, aut censum annuum per electos ipsorum episcopatuum finaliter accepit, eo quod vacabat sedes apostolica per dissencionem cardinalium; quare nullus electorum potuit gracium consequi consecracionis. Gamelinus Sanctiandr' paralisi defecit apud Inchemurthach et in ecclesia Sanctiandr' juxta altare magnum versus aquilonem sepelitur. Qui fuit vir magni consilii, defensor ecclesie dapsilitatis et curialitatis, dum vitales in prosperis caperet auras. Cuius loco magistr Willelmus Wischard archdiaconus Sanctiandr' et canellarius regis electus pro tunc ad cathedram episcopalem Glasguensem ecclesie postulatus est ad Sanctumandr'. Et mirmum multis visum est quod vir tam magne opinionis, qui fuit ut dictum est electus Glasguensis et Sanctiandr' archdiaconus, domini regis cancellarius ac rector sive prebandarius viginti duaram, tanta captus fuit ambicione quod hec omnia eidem non sufficerent, quin pocius simiulacione quam relgiione, plus regis timore quam sui amore episcopatum Sanctiandr' sibi usurparet*. Is de illis apparet et est de quibus Juvenalis:

Non propter vitam faciunt patrimonia quidam,

sed vicio ceci propter patrimonia vivunt.

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.

Hoc anno Henricus filius Richardi imperatoris Alemannie apud Viterbiam in ecclesia orans a filiis Simois de Monteforti, apud Evashame interfecti, subito circumseptus crudeliter interemptus est.

Notes(pp.486-7. n/49-50):

"...MS CA adds [*]:

O si scirent ambiciosi quanto onere pregravarentur, cum adepti fuerint auod tam anhelo desiderio concupierant.


The quotation is from St Bernard, Opera, vii. 'Epistolae', i, ed. J. Leclercq and H. Rochais (Rome, 1974), no. 42, VII, 25, p. 121, 11.16-21, where there are some textual variants e.g. 'esse' for 'et se', 'onera' for 'onere', add 'profecto' after 'Gravari', 'seque' for 'sese', 'inglorios' for ingloriosiores, and add 'in' before 'loco'""