Cap. 33 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.394/396/398)
Audivi de quodam notabili theologo in predicacionibus suis quamplurimum detetante pluralitatem beneficiorum uni commissorum et, quamquam ipse habebat pingue satis beneficium, collatum fuit eidem aliud; que sine metu
retinebat, et tunc plane predicavit quod licte possit aliquid plura beneficia retinere, et addidit quod nullus posset intelligere hoc nisi qui haberet ea. Cuius rei causa est quod licite possit aliquis plura beneficia
retinere, et addidit quod nullus posset intelligere hoc nisi qui, haberat ea. Cuisus rei causa est quod dicit propheta: 'Impietas est oculus eorum in unversa terra.' Luxuria est oculus luxurosi, avaricia avari, et sic de
ceteris, unde accidit quod alicui luxurioso videtur aliqua mulier fatua quam nimio diligit amore pulcra, cum tamen in veritate sit surpis c'. Ad propositum legimus de Francorum nobili regina Blanca nomine, que fundaverat
quandam capellem et electo ad hoc devociore presbytero capellaniam eius eidem perpetuo traddit ad divina celebranda, videlicet missam cotidie de Spiritu Sancto. Cui presbyter post paucos dies dixit: 'Domina, non possum cum
devocione celebrare impeditus sonitu propinqui molendini.' Super hoc consuluit regina Willelmum de Alvernia Parisiensis episcopum suum confessorem. Qui sic respondit regine: 'Si vultis facere consilium meum, sonus molendini
videbitur presbytero sonitus vielle.' Domina promisit. 'Detis', inquid, 'ei molendinum, et quanto magis molet, tanto plus sibi placebit.' Quod et factum est. Interrogatus presbyter quid sibi videbatur de sonitu molendini,
respondit: 'Quod michi prius erat tedio, usu convalescit.'*
Consecratus non fuisset dominus Willelmus Wischard ad episcopatum Santiandr', nisi fuissent multiplicata precamina domini Eadwardi de Langschanksis, qui de Terra Sancta remeando instetit personaliter apud papam Rome pro ipsius
expedicione. Pap tandem importunitate precaminum Eadwardi et cardinalium per ipsum principem rogatorum peticioni annuit. Qui Willelmus die dominica ante festum Sancti Luce apud Sconam presentibus domino rege, vii episcopis et
fere omnibus regni proceribus solemniter consecratur. Willelmus Fraser decanus Glasguensis factus est regis cancellarius. Robertus abbas de Malros curam pastoralem reliquit, cui Patricius successit. Wido abbas de Neubotil loco
suo cessit, ad quem Walthevus monachus de Malros assumptus est. Nicholaus abbas de Scona et electus Cathanensis ad curiam cassatus est, et archibaldus Moravie archidiaconus electus est, quia dominus papa dedit canonicis
Cathanensibus licenciam reeligendi.
Magna lis mota est apud Eboracum inter Johannem Comyn et Walterum Bullok pro comitatu de Menteth, eo quod Willelmus filius ipsius Johannis desponsaverat filiam comitisse prioris, que fuit vere heres. Celebratum est consilium
apud Perth, quo per literas domini pape citati sunt omnes prelati Scocie ut conveniant apud Lugdunum in principip maii; ubi decretum est episcopos Dunkledensem et Moraviensem in regno debere remanere pro statu ecclesie
conservando. Hoc anno factus est prioratus de Abirnethyn in canonicos regulares, qui prius fuerunt Cheldei. Obiit Robertus abbas de Malros, qui prius erat abbas de Dunf' et canellarius regis; cui successit ad Malro Patricius
eiusdem monachus. Obiit Thomas vir magne sanctitatis abbas de Londoris, cui successit Johannes prior eiusdem.
Notes (pp. 492-3, n. 25):
"...MS CA adds [*]:
The quotation supposedly from Augustine has not been indentified, and so it is not certian how far it runs in this extract above."