The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 39 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.414/416)

Dominium itaque sic tocius Wallie et reliquiarum Britonum superioritatem hostili feriate conquisitus, in signum triumphalis leticie rotundam tabulam cum suis commilitonibus et satrapis apud Snawdon pompatice celebravit rex tirannus. Idemque rex totam decimam papalem in regno suo per sex annos secundum verum valorem omnium proventuum ecclesiasticorum in subsidium Terre Sancte collectam et in diversis monasteriis et ecclesiis cathedralibus regni sui depositam temeritate valida asportavit, proinde Terre Sancte sanctissimo viagio omnino prepedito. Quo igitur jure vendicet sibi regna tanta exercens lactocinia? Non igitur legislator sed legislatro merito est dicendus, dicente Augustino De Civitate Dei capitulo iiii.

Hec ille. Anno sequenti obiit Maria mater Alexandri tercii regis Scocie in partibus transmarinis. Eodem anno iiii idus januarii rex Alexander apud Sanctumandr' existens ante magnum altare coram suis satrapis et magnatibus dedit et concessit Deo et beato Andree percussuram monete adeo libere et quiete, sicut aliquis episcopus Sanctiandr' tempore patris sui Alexandri secundi vel alicuius predecessorum suorum liberius et quiecius habere consuevit, salva sibi declaracione inquisicionis eiusdem super infeodacione habenda. Eodem anno natus est Eadwardus filius regis Eadwardi apud Crnarvane. Obiit eciam Karolus rex Cecilie, Kalabrie et Apulie et Affrice illustrissimus. In cuius baltheo nomina dictarum regionum in stipatis aureis umbonibus artificiose et consparsim sic erant insculpta:

Siculus et Kaliber, Apulus michi servit et Affer.

Eodem anno Duncanus filius Colbani comitis de Fife suscepit regimen et dominium comitatus eiusdem ad ipsum jure hereditario spectantem. Hoc eciam anno, videlicet decimo a morte regine, rex Alexander de suorum prelatorum et procerum consilio nuncios misit solemnes, videlicet Thomam Charteris cancellarium, Patricium de Graham, Willelmum de Sancto Claro et Johannem de Sowlis milites, ad providendum sibi de sponsa nobiliori posapia exorta. Qui post festum Purificacionis de Droco siv Droys communiter nuncupatur, cum magno apparatu et veneranda Francorum comitava ad Scociam prospere perduxerunt.