The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 40 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.418/420)

Anno domini m° cc° lxxxv° dominus Alexander rex Scocie die Sancti Kalixti pape et martiris desponsavit Joletam filiam comitis de Droco, ad cuius nupcias regaliter celebrandas quamplures nobiles de Francia et Scocia cum innumera multitudine utriusque sexus solemniter convenerunt. Quibus peractis Francigene variis muneribus leitficati exceptis paucis cum regina remanentibus leti remearunt. De tam celebri festo a retoactis temporibus non recolitur in Scocia lectum esse. Sed proth dolor! huiusmodi inconsuetum festum paulo post infestum sive fastidii signum insaciabilem famem Scotis parturivit. Nam ut locus festum decoraret et festum loco conveniret, regales ille nupcie per industriam apud Jedwod electe sunt celebrari. Nam et locus ipse dictus est ab illa aqua que et Jed et silva quod est in lingua materna 'wod' compositus. unde quidam:

Unda nemus vere duo sunt bona nata placere,
compositum de dic singula laudis habere.

Ubi in nupciis regalibus, dum omnia rite fierent, factum est tale ludi similacrum per modum processionis inter caterbas processionis inter catervas discumbencium, precedentibus in arte ilia doctis cum multimodis organis musicis et tragedicis instrumentis organicis, aliisque post eos vicissim et interpolatim choream miliaterm pompatice agentibus, insecutus est unus de quo pene dubitari potuit utrum homo esset an fantasma; qui ut umbra magis labi videbatur quam pedetentim transire; quo quasi oculis omnium evanescente, quievit tota illa processio fannatica, melos tepuit, musicum dissolutum est, et chorealis phalanx diriguit cicius inseperato. Risus dolori miscetur et extrema gaudii luctus occupat; et post tantam gloriam regnum inglorie ululabat, dum postmodum in brevi se ipsum perdidit et consequenter regem. Nam eodem anno xiiii kl' aprilis rex apud Portum Regine passagio prepeditus usque noctis atre crepusculum, a suis consultus ne Inverkethin hac nocte preteriret, sperto eorum consilio, septus agmine militari versus Kingorn Regis, gradu precipiti festinavit; ad cuius occidentalem plagam juxta maritimalem ripam sonipes in sabulo cespitavit et, heu, nobilis rex, a suis necligencius observatus, fractis cervicibus expiravtit, et in monasterio de Dunf', ut regem decuit, tumulatus. Cuius mors quam lacrimosa fuerat regno Scocie et nociva. dampna temporum subsequencium patenter declarant.

Mors justi subita quam precessit bona vita
non minuit merita si moriatur ita.

De quo habentur huiusmodi metra:

L semel x ter et v bis centum mile volutis
annis, aprilis quarto decimoque kalendas
tercius Alexander in Kingorn mortuus infra
Dumfermelinam jacet ecclesiam tumulatus
inter avos reges. Regnavit ter deca septem,
vixit et octo plus non completis tamen annis.
Cuius nobile cor in pace quiescit apud Perth
Et sic de regno post hec Deus ordinet isto.