Cap. 41 (D.E.R. Watt et al. eds., vlo.5, pp.418/420)
Omnibus diebus vite huius regis Christi floruit ecclesia, sacerdotes eius debita honorabantur reverencia, aurit vicium, abfuit dolus, cessavit injuria, viruit virtus, virguit veritas, regnavit justicia. Erat enim forma precipuus, corpore compositus, statura largus et procerus, non tamen grossicie notatus, vultu jocundus, corde solidus, mente devotus, affabilis colloquio, amabilis aspectu, prudencia preditus, temperancia clarus, interna fortitudine firmus et externa probatus, censura justicie stabilis, longanimitate assiduus, paciencia robustus, humilitate mansuetus, caritate sollicitus, et omnibus equs. Juste igitur ob sue probitatis merita et equitatis libramina potuit dici rex, eo quod recte se rexit et suos, jus suum unicuique tribuens.
Fit lex ut sit lex. Ubi non lex est, ibi nec lex.
Et si quos aliquando rex Alexander de suis habuit rebelles, tanto rigore discipline eorum repressit insanias ut, misso fune in collo ad suspendium parati si sue placitum esset voluntati, suo subderentur imperio. Propter quod prope et procul non solum amicis sed eciam adversariis, precipue Anglicis, timori habebatur pariter et amori. Omni itaque tempore postquam rex annos discrecionis attigerat, regnicole vixerunt firma tranquilitate et pace jocundaque et secura libertate, ita quod poterat eis applicari quod scriptum est: 'Sedebat populus meus in pulcritudine pacis, in tabernaculis fiducie et in requie opulenta.' Et ut omnem sedicionem et insolenciam ubique infra regnum peragrare, et in quailbet quaternali ipsius plaga pro rata anni perhendinare, justiciarium suum secum habens justiciam cuilibet administrandum ut nichil de contingentibus omitteretur de justicia unicuique prompte exhibenda. Quocienscumque eciam contingeret regem de longe equitare, vicecomes illius schire premunitus ad fines sui comitatus cum tota electa milicia schire regi de more convenit obviare; quo exeunte confines comitatus milicia regi valedicens recessit ad propria, alia interea milicia apud fines schire regem accuracius prestolante et similiter a fine usque ad finem propriis expensis concomitante. Unde ubique rex secure agmine constipatus gavisus est de populo, et populus multipliciter exultaverunt de rege suo. Rex eciam de facili non passus est aliquos non habentes possessiones vel artes esse ociosos, sed statuto actum est et sub penis quod unusquisque talis septem pedes in quadro foderet omni die,
Statuit eciam in curia cuiuscumque prelati vel magnatis certum et paucum numerum fieri eveccionum, quia multitudo equorum non necessariorum destuxit sustentacionem pauperum.