Cap. 28 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.82/84)
Eodem anno inclitus ille Willelmus Wales Anglicorum malleus filius nobilis militis caput levavit. Erat enim statura procerus, corpore giganteus, facie serenus, veltu jocundus, humeris latus, ossibus grossus, ventre
congruus, lateribus protelus, aspectu gratus sed visu ferus, renibus amplus, brachiis et cruribus vigorosus, pugil acerrimus et omnibus artubus fortissimus et compactus. Insuper sic eum Altissimus et ipsius vultam varium
quadam hilaritate favorabili insigniverat, ita dicta et facta illius quodam celesti dono gratificaverat, ut omnium fidorum corda Scotorum solo aspectu sibi conciliaret in graciam et favorem. Et nec mirum, erat enim in
donis liberalissumus, in judiciis equissimus, in consolacione tristium compacientissimus, in consilio peritissimus, in sufferencia pacientissimus, in locucione luculentissimus, super omnia falsitatem et mendacia persequens
ac prodicionem detestans; propter quod fuit Dominus cum eo, per quem erat vir in cunctis prospere agens; ecclesiam venerans, ecclesiasticos reverens, pauperes et viduas sustentans, pupillos et orphanos refovens, oppressos
relevans, furibus et raptoribus insidians, et sine precio super eos justiciam exercens et rigorem. Cuiuismodi justis operibus quia quam maxime Deum gratificabat, ipse propterea omnia eius opera dirigebat. Hic quasi in
principio milicie sue vicecomitem de Lanark Anglicum virum strenuum armis et potentem in villa da Lanark interfecit. Ex eo igitur tempore congregrati sunt ad eum omnes qui erant amaro animo et oppressi pondere servitutis
sub intolerabili principatu Anglicane dominacionis, et factus est eorum dux. Erat enim ut premisimus mire fortitudinis et audacie, decorus aspectu et liberalitatis immense, sanguine clarus cuius parentes militare honore
prefulgebant. Cuius frater senior Ansdreas nomine et milicie cingulo succinctus pro statu patrimonium sufficiens habuit in terris, quod et suis posteris tenendum reliquit. Hic undique custos regni deputatus Anglicos
prosternens et cotidie proficiens in brevi tempore omnes magnates Socicue vi et virtute probitatis sue velint nolint suo subjecit imperio. Et si quis de magnatibus gratis suis non obediret mandatis, hunc tenuit et
cohercuit et custodie mancipavit donec suis beneplacitis penitus obtemperaret. Et sic pacatus omnibus viriliter se contulit ad expungnandum castra et villas firmatas in quibus Anglici principabantur, patri liberacioni et
subversioni inimicorum solerter intendens; et quod violenta virtute non valuit, id sagaciori cautela ad effectum pugnam pro libertate patrie se fore congressuros. *et* de omni suorum sequacium multitudine sub pena capitis
statuit ut coram se semper collocatis mediocrum personarum inferioribus, sive ut apparuit minus robore valentibus, unus de quinque qui super alios quatuor ex omonibus quinariis eligatur, qui quaternio nuncupetur, eiusque
percepto in omnibus ab illis obediatur, et qui non obedierit occidatur. Similiter eciam semper ad robustiores et valenciores ascendendo super novem sit decimus, et super xix xxᵚ, et sic usque ad mille et ultra ad summum
ascendendo. Tandem ipse super omnes excellens armiductor et campidoctor habeatur cui omnes usque ad mortem obedire teneantur. Omnes autem hanc legem sive pro lege concorditer approbantes ipsum in capitaneum elegerunt, et
predictum statutum se usque ad regem legitime successurum servaturos promiserunt.
Notes (p.236, n.50):
"...MS CA adds after 'congressuros'...in place of 'Et'(*...*):
Et ne de facili sui presidio fuge se consulerent."