The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 31 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.92/94)

Scocia igitur mirabiliter ymmo et feliciter sgacitate custodis respirans, cum unusquisque secure in suo persisteret et terram ut solito coleret sepissimeque de inimicis triumpharet, magnates et potenciores regni fonte invidie debriati conjuracionem clandestinam contra custodem vultus virgineos sibi pretendentes sed caudis adinvicem colligatis sediciose confinxerunt. Unde quidam qui suis per ipsum municipiis ac dominiis erant restituti exclusis penitus ab eisdem Anglicis elato corde et rancoroso animo adinvicem susurrabant dicentes: 'Nolumus hunc regnare super nos.' Plebei tamen et populares una cum pluribus de nobilioribus quorum mens sanior erat et ad rem publicam proclivior laudabant Dominum eo quod ipsi per talem propugnatorem ab amulorum ausibus erepti propriis poterant laribus confoveri. O stolida fatuitas fatuorum! Wales non se ingessit ad regnandum, sed amotis xii prius nominatis eleccione statuum erigitur ad rectorem. Et cum tu Scocie acephala teipsam defendere nequiveras, ipse brachium tibi extiterat immane et salus in tempore tribulacionis.