The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 9 (D.E.R. Watt et al. ed., vol.6, pp.24/26)

Magister generalis Fratrum Minorum, deliberato consilio cum toto conventu Parisius, sic respondit quod si in casu de quo agitur in regno Anglie vel Scocie fuerit optenta consuetudo, illa pre ceteris legibus est sequenda; sin autem aut rex vult ulti lege imperiali aut lege divina. Si lege imperiali, quid secundum eam fieri debeat satis noverunt sui juris periti. Si lege divina, expressus est textus Biblie, pro eo qui propinquior est in gradu sic enim legitur in libro Numerorum xxvii capitulo in principio:

Accesserunt filie Salphat steteruntque coram Moise et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi atque dixerunt: 'Pater noster mortuus est in deserto. Hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia suaa quia non habet filium? Date nobis ppossessionem inter cognatos patris nostris' Retulitque Moisez causas earum ad judicium Domini, qui dixit ad eum: 'Justam rem postulant filie Salphat. Da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditatem succedant. Ad filios autem Israel loquens hec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quod si fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius, hiis qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua sicut precepit Dominus Moisi.'

Majores et periciores de ordine Predicatorum Parisius dixerunt se penitus ignorare varias consuetudines regnorum super successionibus hereditariis eciam leges imperiales de successionibus huiusmodi tractantes. Verumptamen jure divino dixerunt in casu quo queritur proximiorem in gradu modis omnibus preferendum per preallegatum capitulum libri Numerorum, et adjunxit unus de fratribus quod Origenes super ilo capitulo ita dicit: 'Hic expresse et distincte judici Domini determinatur quis defuncto hereditatem habenti debeat in hereditatem succedere.' Quidam eciam alius de fratribus similiter adjecit quod in casu consimili vidit questionem in Hamonia ubi duo qui processerant ex duobus fratribus petebant quamdam hereditatem. Ille qui processit ex fratre primogenito distabat a stpite, scilicet patre fratrum eorum in quarto gradu. Alius qui ex fratre secundo genito processit distabat ab eodem stipite in tercio gradu, et judicatum fuit pro eo propinquior fuit in gradu, primogenitura ex parte alia non obstante.

Hiis consultacionibus et decretis peritorum Francie adunatis ac in Angliam quam celerius deportatis, prenominatus rex Anglie venit Norhame ad mensem post Pascha anno domini m° cc° lxxxix, ubi fecit prelatos magnates et custodes convenire, ubi eos dulci allocucione horatus est ut componerent inter se pacem, concordarent in regem, quod utique ut pretendit maximum sibi gaudium generaret. 'Valentes', inquit, 'gens hucusque fuistis, docti dicemini ne extranei apponant se inter vos magnificare super terram. Sufficiunt nobis nostra: unanimiter congeratis vestra. Quod si nequeatis in unam coire sentenciam, tali die huc reveniatis et quod Deus dederit annunciabimus et justiciam ministrabimus.' O ficta dolositas, incantatrix alauda, simulatrix fucata, adulatrix venenosa que pedicas insontibus absondis laqueos simplicibus paras! Latent tua venena pestis prurilenta circumlita melle verborum, et tam diu fistulator dulcis blandiris quousque simulator decipies.