The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 12 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.324/326)

Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, et hec sive sint prospera sive adversa. Propter quod Salomon: 'Non contristabit justum quicquid ei ecciderit.' Et ideo nulla fortuna mala est apud sapientem, sicut declarat Boecius iiii° De consolacione prosa vii quod quilibet potest formare fortunam suam sicut voluerit. Si enim est aspera et sustinet eam pacienter, facit eam meritoriam et occasionem merendi. Si est leta et bene ea utitur, bene sibi sit. Ideo dicit Philosophia Boecio: 'In vestra enim situm est manu qualem fortunam formare malitis. Omnis enim que videtur aspera aut exercet aut corrigit aut punit.' Hoc est omnis adversa fortuna aut exercet perfectos aut corrigit imperfectos aut punit injustos. Et ideo significanter scribit Paulus ad Philippenses: 'In omnibus gracias agite.' Hanc plane doctrinam pacienter didicit rex noster Robertus, qui cum eodem potuit veraciter dicere (Philippenses v°): 'Scio humiliari, scio et habundare, et penuriam pati; ubique et in omnibus institutus sum et saciari et esurire; et omnia possum in eo qui me confortat.' Et quia scriptum est: 'Labor improbus omnia vincit.' Cum hex adversa fere per annum rex solus pateretur, tandem Domino inspirante, per auxilium et potenciam Christiane de Insulis cuiusdam nobilis femine et sibi benevole adjutus, post multos et varios circuitus et infinitos labores dolores et pressuras rediit ad comitatum de Carrik. Quo cum pervenit statim unum de castris suis conquesivit habitatores interfecit, castrum destruxit, et arma ac alia spolia inter suos divisit. Talibus ergo principiis solitis arridencioribus post diuturna infortunia multum exhilaratus, suos longe lateque dispersos coadunavitm et cum congregatis montes petransiens usque Invernes pervenit, castrum eiusdem in manu forti cepit, et ipsum occisis custodibus ad terram prostravit. Simili modo per omnia fecit de omnibus castris ceterisque fortaliciis in aquilonalibus partibus constitutis cum suis inhabitantibus, donec usque le Slevach cum suo exercitu perveniret. In hiis lector perpendere poteris dominum regem fuisse providum et prudentem, qui pacienter expectabat tempus sue visitacionis; nec potuit computari de ilis duobus generibus hominum qui impacientes predicantur, videlicet impetuosi et accidiosi. Capitosos enim, precipites et impetuosos non precedit sapiencia, sed stulticia.

Et ideo iracundi et impetuosi numquam dabunt consilium sapiens indigenti, quia sapiencia indiget diliberacione et quiete.

Unde tales non precedit sapiencia, sed aliquando subsequetur et sero. Secundo accidiosos non precedit sapiencia quia necligentes sunt in previdendo et preordinando ante tempus, et ideo cum tempus transierit, tunc erit nimis tarde; et ideo qui supra:

Hec mentaliter rex previdit corporaliter observavit.