The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 13 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.328/330/332)

Numquam patuit dicto regi a tempore adolescentizantis sive juventutis prosperorum qualitatibus debriari aut corporalis quietis titillacionibus vel lusorum levium similacris indebite occupari quia aut fiuit in continua fatgacione laboris cum patra et avo suo in venando apud dictum regem Agnlie ob favorem ad regnum sibi debitum optinendum, aut certe pro defensione justicie partis sue cotidie omni annisu ad insistendum. Quo fit ut animequior redderetur ad certandum pro justicia usque ad mortem. Unde accidit ut Johannes Comyn comes de Bochane cum multis nobilibus tam Anglicus quam Scotis, audientes quod rex Robertus cum suo exercitu esset apud le Slevach, processerunt obviam ei parati ad prelium. Sed cum viderunt regem ex adverso cum suis paratum ad pugnam procedere destiterunt. Sicque die Natalis Domini pudore victi et confusi redierunt, fuge consulerunt, treugas postulabant, et rex concessit. Et post treugas concessas ibidem diebus octo intrepidus permansit, ubi magnam incurrebat infirmitatem ita quod in grabato venebatur quocumque eum contigeret removeri. De hac fuga dicitur:

M semel et ter C septem sum hiis superadde,
Natalique die pars Anglica victa pudore
de Slevach rediit, treugas de rege petivit.
Quas rex concessit clementer et inde recessit.
Attamen intrepidus ibi perstitit octo diebus.

Anno precedenti circa festum Annunciacionis Nostra Domine dominus Simon Fraser dominus Walterus Logan milites et plures valentes armigeri et mediocres capti fuerunt per quosdam Scotos regi Anglie adherenetes. Qui Simon ductus est Londoniis et diversis penis interemptus. Ceteri in Dunelmia in presencia Eadwardi de Carnarvan filii regis Anglie tunc principis Wallie suspenduntur. Parti tunc regis Anglie pre ceteris et potenciores Scoti fuetunt domini Johannes Comyn comes Buchanie Willelmus Comyn et Johannes de Mowbre milites, qui adjunctis sibi Anglis post hec regem Robertum acriter invaserunt, et in maximo periculo usque obitum regis Anglie constituerunt. Qui anno domini m° ccc° vii in vigilia Sancti Johannis Baptiste de Lancercost ubi tactus fuit infirmitate in expedicione sua ad humiliandum regem nostrum Robertum et regnum Scocie finaliter, ut proposuit, subjugandum versus Holme Culton' tendens, pro aura puriore sanitate consequenda, pridie ante festum Translacionis Sancti Thome Martiris in vehiculo suo recumbens, apud Burgum Sabuli sine nota penitencie miserabiliter expiravit. In eadem itineracione infirmabatur secum quidam miles Anglice nacionis Willelmus Bannister nomine. Qui, eadem nocte quam rex obiit, ion extasi raptus vidit dominum suum regem in spiritu, uncatum a magna multitudine demonum circumseptum eidem cum maximo cachinno insultancium et dicencium:

En rex Edwardus debachans et leopardus!
Olim dum vixit, populum Domini male flixit.
Nobis vie talis comes ibis, care sodalis,
quo condempneris ut demonibus socieris. Te sequimur voto, prorsus torpore remoto.

Cum hoc flagellis et scorpionibus cedentes eum abigebant. 'Cantemus aliquantulum', inquiunt, 'huic misere anime debitum mortis canticum, quia filia est mortis et cibus ignis inextinguibilis amica tenebrarum et inimica lucis, dicentes: "En rex Edwardus" c'. Ecce misera populus uem elegisti, cum quibus arsura es sine fine, nutrix scandali, amatrix discordie, pacis emula, caritatis inscia. Quare nunc non superbis, quare non letaris? Ubi nunc est vanitas tua, ubi vana leticia?

Post tantam exaltacionem, tam magna ruina! Post tantas victorias, tam immania tormenta! Cito ignominia sit superbi gloria! 'Cumque huiusmodi exprobracionibus et verberibus sibi spiritus maligni insultassent, aciem oculorum suorum ad me,' inquit miles, 'trementem et exanguem direxit, innuens ut conjecturavi me sibi velle sicut solito in bellis opem ferre. Sed quia mecum neque vox neque sensus remansit, terribilibus oculis intuitus est me, ita ut dum vixero et illius recordavero numquam letari potero.' Cum hoc absorptus est in momento in infernali puteo, voce lugubri ejulans et exclamans:

Heu cur peccavi? Fallor quia non bene cavi.
Heu cur peccavi? Perit et nichil est quod amavi.
Heu cur peccavi? Video quia litus aravi
cum sudore gravi michimet tormenta pravi.

Ad se igitur miles de extasi reversus misit pro regis cubiculario suo caro cognato petens ab eo quomodo se habuit rex. 'Bene', ait juvenis, 'incipit convalescere', hec sibi propterea insinuans ne si sibi infirmanti veritatem annunciaret, nimiam tristiciam avunculo suo inferret. 'Non sic', inquit miles, 'quia mortuus est, duplici heu morte preventus, et non est qui ei opem ferat ex omnibus carius eius.'