The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 20 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.352/354/356)

Regi etenim Agnlie Rex Scocie cum paucis intrepide occurrens, non in multitudine populi sed in Domino, ut premissimis, spem ponens cum antedicto rege duplici bello tam in vigilia quam festo Nativiatis Sancti Johannis Baptiste viriliter conflixit, et ipsum cum suis ipso auxiliantes cuius est victoriam dare in fugam convertit. Ubi comes Glovornie sive Gloucestrie et alii nobiles quamplures diversi status sunt interfecti, quamplures aquis demersi et foveis suffocati, quamplures eciam sub diverso mortis genere extincti, multi eciam et quamplures nobiles capti. Quorum redempcione non solum regina et alii captivi de Scocia sunt liberati a carceribus Anglie, verum eciam ipsi Scoti a minimo usque ad maximum non tam spoliis quam redempcione captivorum vehementer sunt ditati. Inter quos eciam captus fuit ille gazealeticus Johannes de Britannia, qui tandem pro sua liberacione optulit libras non modicas et ingentes opes, pro quo facta est huiusmodi commutacio quod pro eo libere reddita est regina cum venerando sene episcopo Glasguensi. Hoc bellum captum fuit inter Eadwardum de Brois fratrem regis et Philippum de Mowbre capitaneum castri Strovelen de prmuniccione unius anni quod promisit Phillipus restituere Scotis si non haberet certo die assignato recursum ab Anglis. Modum mirabilem et gloriosum genus vincendi in hoc bello vide in libro dicti domini Roberti regis quem composuit in lingua materna archdiaconus Aberdenensis.

Huiusmodi victoria Scotis cessit, ut crditur, in hoc bello diversis ex causis: tum primo quia rex Anglie injustum contra Scotos movit bellum, quia injusta de causa et iniquo animo; tum quia Deum non timuit nec in ipso congressu eum pre oculis habuit; tum eciam quia parem suum regem Scotorum contempsit; tum quia in potencia virtutis sue et in multitudine bellatorum presumpsit; tum quia injuste terram alienam et in alieno solo innocuos invasit; tum eciam propter innocentis sanguinis effusionem vindictam Dei expertus est sicut in sequenti veridico relatu patet manifeste,* quod cum predictis anno et die ix scilicet kl' julii vigilia Sancti Johannis Baptiste apud nobile monasterium de Glasinbiry in Anglia eiusdem sacrista satis sero pro concinandis luminaribus ad matutinas accendendis in sua officiina provisionem fecisset, et clausis cunctis foribus tam monasterii quam officine sue cubatum ire decrevisset, ex insperato apparuerunt infra ambitum curie officine sue duo valentes armigeri, de caballis suis albis suaviter descendentes, et intuitu sancte caritatis hospitalitatem ab eo queritantes. Qui sacrista, morum ipsourm gravitate, personarum dignitate et verborum facunditate attentis, equisque ad stabulum intromissis et ad pabulum applicatis, ipsos adhuc ut dicebant jejunos refeccione qualicumque tunc parata curialiter reficiebat. Quibus cicius refectis surrexerunt; sed et sacrista, qui multum in aspectu eorum delectabatur, ad quiescendum in cubili parato invitante, recusaverunt. Et sibi multiplices pro refeccione gracias reddiderunt, dicentes quod ipsa eadem nocte ante solis ortum oportuit eos necessario apud Bannokburn' cuidam certo bello inter reges Scocie de Monteforti comitis Lacestrie et suorum sequacium a quinquaginta annis transactis advenientis pridie non' auf=gusti vigilia scilicet Sancti Oswaldi crudeliter per bellum de Eveshame illata. Et hoc dicto a visu audientis pridie non' augusti vigilia scilicet Sancti Oswaldi crudeliter per bellum de Eveshame illata. Et hoc dicto a visu audientis prolapsi sunt nec ultra ibi apparuerunt. Monachus inde multum stupefactus, rem tacitus perpendens considerabat omnia verba, hoc conferens in corde suo. Incrastino vero abbatem suum adiens, omnia que audivit et vidit retulit, et abbatem in stuporem flexit. Qui ab omnibus inquirens ubi Bannokburn foret, nec est repertus qui sibi satisfaceret quousque perventum est ad quemdam senem, Scotum pro Anglico tamen per prius reputatum, qui de corredio abbatis sustentatus.Confessus est peroptime Bannokburn cognovisse. 'Qui locus est', inquid, 'juxta burgum regium de Strvelyne in Scocia ad fines Britannie constitutus.' Hec ille. Dicitur enim quod pons Strivelinr de Forth situatur inter Britanniam et Scociam utriusque marginem apprehendes. Unde in circumferencia sigilli communis burgi de Strivelyne hec metra sculpuntur:

Continent hoc in se pontem castrum Strivelense.
Hic armis Bruti, hic stant Scoti cruce tuti.

Notes (p.453, n.38):

"after 'manifeste' (*) MS CA has the following addition:

See Augustinus, Contra Faustum, bk.22, c.74...."