Cap. 23 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.366/368/370/372/374/376)
Tam igitur rex Anglie se et suos reddididit de Scotis victoriosos, ut inter cetera suo proposito congruencia famosiorem metristam in universo regno Anglie, videlicet quemdam fratrem Carmelum, secum adduxit, ut de triumpho suo de Scotis adipiscendo ad ipsorum dedecus metra compingeret, et ad memoriale sempiternum Scotis sic per eum, ut putabat, devincendis relinquenda. Sed 'hii in curribus et hii in equis; nos autem in nomine Domini invocavimus. Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti sumus.' Victoria itaque de Anglis feliciter Scotis ascripta, adductus est ad regem Robertus predictus metrista, et pro redempcione sue compulsus est absque ambiguitate facti sequencia metra componere, que utique pro bonitate ipsorum non sunt sub modio silenda, sed super candelabrum protendenda:
De planctu cudo metra cum carmine nudo;
risum retrudo dum tali themate ludo.
Rector celestis adhibens solamnia mestis,
verax est testis, qui prospera ferre potest hiis
quos vincit restis, pro sindone sordida
vestis.
Ploro sub hiis gestis perimit quos torrida pestis.
Bella parata felo, lamentans sub canopeo,
sub quo rege reo nescio, teste Deo.
Est regnum duplex, et utrumque cupit dominari;
sed neutrum suplex vult
a reliquo superari.
Anglia, Scocia, que sunt regna duo Pharisea.
Ista preest eaque, ne cadat hec vel ea.
Inde rubent latera, roseo perfusa cruore,
agmina belligera, misero mactata dolore;
hinc sint disperse
vires, in Marte reverse,
gentes submerse fabricantes prelia per se;
hinc pallent vultus, hic mersus et ille sepultus;
hinc meror multus, quod scandit ad astra tumultus;
hinc surgunt guerre populantes predia terre.
Singula proferre nequeo de strage super re.
Anno milleno tricenteno duodeno,
binus et addetur annus; tunc tempus habetur.
Festum Baptiste numerus complectitur iste;
in junii mense Strivelini bella recense.
Scismata que recolo plangenda remittere nolo.
Obruta flere volo corpora Marte solo.
Quis michi prestabit laticem dum prelia pando?
Sic fons torrentis rivos fundit lacrimarum
quod meror mentis planctum persolvet amarum.
Qui regit imperium regni regno
dominatur,
cuius ad indicium numerosa cohors famulatur.
Anglia, turba sonat; tibi, Scocia, bella parantur.
Plebs falerata tonat; sua gesta minus cumulantur.
Eh rex Anglorum, sub consiliis aliorum,
regnum
Scotorum subiens virtute suorum,
colligit hucusque regni proceres utriusque,
ad bellum pronos patrie militare colonos
Magnatum properat, rutilans splendore, caterva.
Scocia, te serva! Gladio te subdere sperat.
Climata conculcant pedites pugnare volentes.
Velum tendentes, naute super equora sulcant.
Armiger insultat manibus preponere lora.
Vulgus eques strigidat; strepitat tuba voce sonora.
Bellica turba rapax ruit, hinc
ad prelia mota;
sed mors dira capax minuit sua fervida vota.
Miles equum scandit, ad pugnas est animosus.
Vires expandit, cultus tegit hunc preciosus.
Bis duo Theutonici veniunt ad prelia gratis;
nescio quid
dici poterit super hiis probitatis.
Si venientibus arma petentibus optima dantur;
nulla volentibus atque ferentibus ipsa negantur.
Lancea cum scutis manibus dantur modo tutis,
fortibus, hastutis, et bella timenda
secutis...
Dum se ci jactant cum Bacho nocte jocando,
Scocia te mactant, verbis vanis reprobando.
Dormitant, stertunt; quos irrita sompnia mutant,
fortes se putant, patrie confinia vertunt.
Explicat exercitus splendencia
signa per arva;
iam sunt dispersi, nimis est virtus sua parva.
Fulminat ad bella preco, clamans dira novella.
Fellea sunt mella, tanta durante procella.
Nunc armatorum disponunt gesta virorum,
ne gens Anglorum vires enervet eorum.
Tu fer vexillum quo Scoti terrificentur;
agmina post illum belli pro more sequentur.
Architenens arcus tendas; nec sis modo parcus.
Illac transmittas hostes perimendo sagittas;
istac tu tela vibres, quasi fulgur. Anhela;
non te protela; mortem feriendo
revela.
Obviet hic illis cum fundis atque lapillis,
pandens vesana, faciendo concava plana.
Et loca tu siste, tendantur ut arte baliste
Examen triste populus denunciat iste.
Haste tolluntur, patrie satrapes rapiuntur.
Sic disponuntur quod multi multa loquntur.
Format et informant rex Scotus prelia dira.
Sunt equites pedites: O quam congressio mira!
Clamat rex; animat Scotorum
nobiliores;
citat et invitat ad bella viros pociores;
cernit, discernit acies pro marte paratas;
tales mortales gentes censet superatas.
Fatur, solatur turbas populi venientis.
Risit, derisit Anglorum federa
gentis.
Fortis dux mortis digitos ad bella docebat;
servis protervis nulli deferre jubebat;
Letus fit cetus, scitis reumoribus istis;
stabit, pugnabit; sic fiet Anglia tristis.
Rex fortes unit, et cunctis dat sua jura.
Quos armis munit, predicens bella futura.
Imbre sagittali minuatur ab inguine sanguis!
Turbine letali stimulet joculator ut anguis!
Hasta teres fodiat proceres, spargenda
cruorem,
missilibus cum pernicibus renovando dolorem!
Timba securi prectora cruri scindere curet.
Tela vibrabit; sic superabit si bene duret.
Mucro patet; nil posse latet pro marte valere.
Sors preterit quibus
omen erit suplenda replere.
Machina plena malis pedibus formatur equinis,
concava cum palis, ne pergant absque reuinis.
Plebs foveas fodit ut per eas labantur equestres,
et pereant si quos videant transire pedestres.
Advena turba vocatur,
Scotica gens numeratur.
Prima phalanx sociatur; regia vis comitatur.
Scandere nullus eorum terga valebit equorum;
fient sic aliorum plures domini dominorum.
Exploratores mittunt hinc inde potentes,
multos rumores sunt inter se referentes.
Dira dies solis pandit premordia molis
Angligene prolis; hinc exit ab ore suo lis.
Arida terra gerit Strivelini prelia prima.
Splendida turba ferit, sed tandem tendit ad ima.
Est dolor immensus, augente dolore dolorem;
est fueoe accensus, stimulante furore furorem;
est clamor crescens, feriente priore priorem;
est valor arescens, frustrante valore valorem;
est calor ardescens, urente
calore calorem;
et gens demescens, reprobante minore minorem;
est stupor auditus, germinante stupore stuporem;
est populus tritus, perdente tenore tenorem;
surgit rugitus, fundente cruore cruorem;
nunc timor
est scitus, metuente timore timorem.
Atra dies lune pestem renovat nocituram,
quam vi fortune facit Anglis Scocia duram.
Anglicole quasi celicole splendore nitescunt;
magnanimi tamquam minimi sub nube quiescunt.
Expectat spectat gens Anglica quos nece plectat
admotos Scotos ab eis non longe remotos.
Plebs plangit clangit; sed quam congressio tangit,
nunc pangit. Frangit vires quas ictibus angit.
Magnifici modici Scotorum sunt inimici.
Munifici Medici poterit victoria dici.
Insultus stultus pretenditur ordine
cultus.
Singultus multus erumpit ab aggere vultus;
descendens frendens pedibus gens Scocia tendens,
defendens vendens sua prodit dira rependens.
Hic rapit, hic capit, hic terit, hic ferit. Ecce dolores!
Vox tonat, es sonat, hic ruit, hic luit. Arta modo res!
Hic secat, hic necat, hic docet, hic nocet, iste fugatur;
hic latet, hic patet, hic premit, hic gemit,
hic superatur;
hic fremit, hic tremit, hic pavet, hic cavet, iste ligatur;
hic legit, hic tegit, hic metit, hic petit, hic spoliatur.
Crescit inedia; corpora predia diripiuntur.
Heu! mulieres miles et heres
inficiuntur.
Clare comes, venerande fomes, Glovernice cultor,
heu! moreris, sub strage persis. Sic fit Deus ultor.
Trux Cliffordensis, mucrone retunderis ensis,
ictibus immensis ruis hostibus undique densis.
Miles Marscallus
Willelmus in agmine fortis
Scotorum callus tibi pandit vulnera mortis
Audax Edmunde Manley probiate virilis
te gens hostilis superat feritatis habunde.
Belliger insignis Tiptoyt, quasi fervidus ignis
ensibus et
lignis cadis, instat mors tua signis.
Nobilis Argenten, pugil inclite, dulcis Egidi,
vix scieram mentem cum te succumbere vidi.
Quid fruar ambage? De tanto quid cano strage?
Vix poterit tragedea pandere scismata plage.
Nomina bellantum mea mens nescit numerare,
quot, que vel quantum mors novit ibi violare.
Multi mactantur, multi jaculis
terebrantur;
multi merguntur, multi vivi capiuntur;
boyis stringuntur et munera multa petuntur.
Iam sunt ditati per eos et magnificati
qui primo strati fuerant velut approriati
Per girum finis loca sunt vallata
rapinis.
Verba repleta minis replicantur et aucta ruinis.
Nescio quid dicam. Quam non sevi meto spicam.
Linquo doli tricam; pacem colo juris amicam.
Qui curat plura scribendi sit sibi cura.
Est mea mens dura, rudis et vox, yma litura.
Sum Carmelita Baston' cognomine dictus.
Qui doleo vita in tali strage relictus.
Si quid deliqui, si que recitanda reliqui,
hec addant hii qui non sunt sermonis iniqui.
Notandum est quod rex Robertus Brois duxit primo in uxorem quando fuit comes de Carrik Isabellam sororem Garthenai comitis de Mar, de qua genuit Marjoriam sponsam Walteri Steward. Qua mortua duxit Elizabeth domini Hameri de Burkis comitis de Hulster, de qua genuit regem David ii. Hec ultima regina consepulta est regi Roberto in choro de Dunf'. Regnavit xxiii annis, et regno suo viii devicit regem Anglie apud Bannok. Et eundem apud Biland effugavit anno regni sui xvi. Et post expulsionem Johannis de Balliolo regnum Scocie in maxima fluctuacione et perturbacione adversabatur non solum Anglorum potencia, sed per bella intestina per x annos. Regina eciam Elizabeth genuit Matildem, scilicet nuptam Thome Isak; qui genuit ex ea duas filias, Johannam scilicet nuptam Johanni domino de Lorn qui procreavit ex ea filios et filias, et Katerinam mortuam apud Striveline. Altra filia regine Elisabeth Margartia nupta fuit comiti de Suthirland; ex quibus processit Johannes comes eiusdem, qui moritur obses in Anglia pro avunculo suo rege David; qui si vixisset, debuit juxta talliam successisse David regi tamquam de seniore filia genitus.
De prophecia Wallensium huius belli habentur hec metra
Dum fuerint anni completi mille ducenti
et decies deni post partum Virginis alme,
bis sex et seni resecabunt equora remi
tunc cadet Anglorum
gens perfida fraude suorum
inter saxosum castrum vicumque nodosum.
De prophecia Hiberniensium huius belli
Quinto bisexto post annos mille trescentos
Scotis serenus rex Anglos vicet egenos.
Robur, milicia, dominacio, forma, sophia
cessat, turbatur, cadit, et perit, infatuatur.
Nomen, majestas, facundia, fama, potestas
durat, calcatur, tacet, et clamat, superatur.
Angli Scotarum nati gens
Walligenarum
tristantur, gaudent; vellent gaudere nec audent.*
Notes (pp.461-2, n.254):
"after 'audent'(*) MS CA has the following additional paragraphs:
Notandum est, ut a veteribus dedicimusm, quod rex Robertus tocius artis bellice fuit auctor et inventor, tam in
fabricando foveas in pugna pedestri, quam in cautela qua predocuit verletos et garciones, quando viderent exercitus commisceri, quod cum confictis vexillis de lintheamentibus et peplis, precedentibus tubis corneis,
procederent de vicino nemore sper equos cariagii. Quibus ab Anglicis visis, putabant eos fuisse exercitum immaniorem in duplo quam exercitum pugnantem; qui Anglos ita stupedos et herentes reddidit, ut vecordes omnino
reddederentur. Omnia huiusmodi previdit, tractans cum consilio senili expertorum militum et emeritorum veteranorum, sciens,
Habuit equidem
rex noster principaliter duo que huiusmodi artis doctor pre ceteris debet habere, videlicet sapienciam et esperienciam. Sapienciam debet habere quia, ut dicit Philosophus, v° Metaphisice: 'Sapientis est omnia cognoscere';
ita huius artis doctor debet omnes circumstancias belli cognoscere. Nam qui erraverit in illo uno puncto perdit, perdit totum; quia in illo puncto possit consistere victoria et perdicio, et post conflictum non valet
penitudo.
Secundo, debet habere perfectam experienciam; nulla enim ars potest doceri nisi ab experto. Unde medicus ignorans morbum non curat ergotum, sed vulnerat. Exemplum habemus de Alexandro, qui, quando antiqui
milites qui fuerant cum patre suo volebant ab eo discedere, dicentes se ulterius preliorum angustias ferre non posse, ipse respondit: 'Magis eligam senum gravitatem quam juvenum confidenciam.' Senes autem faciunt cum
consilio titubantes recte incedere, et experiencia eos efficit plerumque victores.
The quotation from 'Tullius' is from Cicero, Cato Maior de Senectute, c.6, para.17 (Loeb edn, 26), slightly adapted at the
end...."