The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 5 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.302/304)

Hic etenim Robertus de Broys comes de Carrik anno domini m° ccc° iiii° una dierum a Strivelinensi oppido concomitante secum quodam majore natu regni Johanne de Red Comyn ut quod pro reipublice comodo leto suscepisset animo, efficaciter opere compleret, ad ipsum Johannem sibi fratrem in armis genere et potencia tunc regni opimiorem, indigne patrie subjeccionem crudelem, et indesinentem populi vexacionem, atque sue pie mentis conceptum circa ipsius elevacionem insinuans, fideliter equitando exponit. Et quamvis de jure secundum consuetudines et leges patrie honor et successio regie dignitatis et regni regiminis ad ipsum pre ceteris noscatur pertinere, utilitatem tamen communum preferens private, eidem Johanni ut unum e duobus eligeret pura et sincera optulit voluntate, aut regnare et regni regimen ex toto cum suis pertinenciis et regiis honoribus sibi imperpetuum assumere, concessis eidem Roberto suis terris et possessionibus universis, aut terras ipsius Roberti et possessiones universas sibi ipsi Johanni et suis jure perpetuo possidere, relicto ipsi Roberto regno et regis honore, ut sic per eorum mutua consilia pariter ex auxilia de domo servitutis et indigne subjeccionis matura fieret liberacio Scotice nacionis, et inter eos indissolubilis amicicie et pacis perpetue federa permanerent. Cumque alterum predictorum ipsi Johanni summe, ut apparuit, placuisset, et super hoc convencio hinc inde facta ac fide media interpositis juramentis per suas indenturas cum apposicione sigillorum eorumdem fuisset roborata, ipse Johannes fide, ut dicitur, violata et juramenti religione neclecta, eundem Robertum apud regem Anglie per suos internuncios et literas privatas, ipsius Roberti secreta nequiter revelando, sepius accusavit, putans quod, Roberto Broys de medio sublato, ipse possit tocius Scocie ducatum sine diffcultate permissione regis Anglie optinere. Perpendens igitur spiritus nquicie per dictum Robertum multa bona regno Scocie provenire, et ut in conatibus suis subtiliter frustraretur, se studio propensiore ad omnia malicie machinamenta circumtulit.

Ea eciam sepe quasi instrumento usus ut odia seminaret, turbaret amicicias, federa reumperet, homicidia procuraret, incenderet urbes, regna transferret, reges a soliis populosque a suis finibus exturbaret. In iam dictum Johannem de le Red Comyn tantum cupiditatis ardorem tantam tamque dampnabilem vehemenciam ambicionis immisit, ut rupto federe, irrito juramento, suum fidelem socium nil mali suspicantem prodicionis machinamento cogitaret appetere, ut, eo subtilius per tirannidem regis Anglie interempto, in labores illius introiret, ipsiusque regno sibi et non altri de jure debito possideret. Ecce alter Naboth, cuius occisio procuratur ut vineam eius iniquus optineat et dicatur a Domino possessori: 'Occidisti insuper et possedisti?' Non sic, impie, non sic; sed in quem tetendisti laqueum cecidisti, quia nichil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere Roberto. Quid multis morer? Quamvis super conspiracione idem Robertus suggestionibus dicti Johannis per premissum regem pluries fuerat examinatus, ostensis sibi literis sui adersarii ipsum acriter accusantis, tale semper Deo inspirante reddit responsum ut regis insaniam jocundis loquelis et verbis peritis, utpote non fuit sui ipsius sigillifer, crebrius mitigaret. Tum apud eundem regem, qui multis versuciis preditus fuit simul et hastuciis, et fictam amiciciam optime noverat simulare, plurimum tamen per accusaciones ipsius Johannis, tum quia verus esset regni Scocie heres, suspectus habebatur. Et ideo in curia sua jussus est continue residere propter causas suspicionis predicte. Mortem enim sibi vel saltem perpetuos carceres hac potissima racione distulit inferre, donec ceteros ipsius fratres uno die congregatos cum eo suppremo puniret supplico. Hoc anno deputati sunt justiciarii de trailbaston per Angliam.