The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 8 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.6, pp.312/314/316)

Hoc eodem anno nobilis Willelmus Wales per dominum Johannem de Menteth apud Glasgw nil mali suspicans fraudulenter et prodicionaliter capitur. regi Anglie traditur, Londoniis demembratur, et eius membra per diversa loca Anglie et Scocie in opprobrium Scotorum turribus suspenduntur. In hoc iste tirannus putabat famam nobilis Willelmi delere in perpetuum, eo quod visus sit oculis insipiencium tam vili morte terminari. Nec enim obest sibi talis mors, quia sicut scriptum est:

Mors justi rapida quam precessit bona vita
non minuit merita si moriatur ita.

Perpendo enim per hos tres viros, Eadwardum scilicet tirannum, Johannem Menteth proitorem, et Willelmum Wales innocentem, tria genera hominum diversimode se circa suam famam et nominis celebracionem in hoc seculo disponencium. Quidam enim nomen suum: ambiciose magnificant ad ostentacionem, sicut Eadwardus tirannus, scandalose vilificant in detestacionem, sicut dictus Johannes Menteth, virtuose dignificant ad edificacionem, sicut Willelmus Wales.

Primi nomen suum et famam appreciantur; secundi nomen suum necligenter aspernantur; tertii nomen suum convenienter venerantur. Primi sunt homines vani et mundani, qui nichil aliud in suis operibus appetunt nec intendunt nisi quod sint magni nominis et famose opinionis apud homines, et isti scribunt nomina sua in cineribus, hoc est in vanis memoriis hominum, qui non sunt nisi terra et cinis. Contra tales qui sic nimis appreciantur tamquam fame gloriam et nominis celebritatem, arguit Boecius De consolacione libro ii° prosa vii declarans pulchre fame vanitatem per quinque raciones. Vide ibi. De talibus ait poeta:

Nomen habes sine re, sine nomine rem tibi quere.
Si re priveris, non nomen habere mereris.

ii° sunt aliqui qui nomen suum scandalose vilificant; cuiusmodi sunt itsi proditores et subtiles tergiversatores. Tales multum scandalizant proximos prebentes simplicioribus occasionem prodicionis et ruine eorum abhominandissimo exemplo. Nunc in tantum prodiciones pululant ut quod dolenter referendum est eciam magnates non se abscondunt a calore eius. Juramenta irritant, scripta sigillata diversificant, assecurancias et trebas non servant.

Tales', ut ait Jacobus in canonica, 'blasphemant nomen bonum quod invocatum est super nos.' Nomen bonum quod invocatum est super nos est nomen Christi. Non ergo se profitertur bonum christianum qui alterius traditor est, sed Jude Scariothes imitator est.

iii° sunt aliqui qui nomen suum virtuose dignificant; qualis fuit Willelmus Wales. Willelmus interpretatur 'vir almus', Wales 'sine ve'. Fuit, inquam, vir almus, quod probatum est post ipsius mortem, cum ipsi plerique Anglici verdice testantur, quod quidem in ipsa Anglia sanctus heremita raptus in spiritu vidit quasi innumeras animas de penis purgatorii liberatas, quasi prestolantes aditum regno celestis, quoadusque per ministerium angelorum maximo cum honore introducta fuit et premissa anima ipsius Willelmi Wales, pro fidelitate et patria sua usque ad mortem legitme decertantis, qui numquam Anglis se submisit vel homagium prestitit, et ideo fuit 'sine ve' reprobacionis vel oprobrii. De quo propterea potest referri illud Hester quod 'fama nominis eius crescebat cotidie.' De quo exiam et aliis duobus premissis aptatur illud proverbium: 'Memoria justi cum laudibus et nomen impiorum putrescit.'