The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 15 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.50/52)

Huius regis incliti Roberti universas laudes congerere, diutinosque labores, insidias et inedia, persecuciones et discrimina, bellorum opiniones perstringere, si quis in uno volumine Latine contenderet, eciam si sciret, moram cum tedio legentibus generaret. Lectorem igitur qui de eius ammirandis probitatibus et gestis bellicis saginari desiderat ad librum Broisaicum quem in materna lingua pulcre et prosaice efifit Barbarius remitto. Unam tamen brevem narracionem ipsius strenuitatis, tractus desiderio ut legencium votis occurrere possit, in compendio huic operi inserere non diffugio.

Accifit hoc una dierum in regem Anglie Eadwardum de Carnarvan, qui cum grande festum fecisset optimatibus et terre sue satrapis, dum vinum in crateris splenderet et corda convivarum letificasset, in suo solacio quesivit ab herello suo Le Roye Robert nuncupato, viro utique discreto et sensato, tocius Anglie propterea hirellorum rege nominato et effecto, qui suo judicio tunc viventes tres milites probaciores in armis et probiores essent. Cui reverenter Le Roye Robert obstipo capite et genu flexo sic respondit: 'Certe, princeps prepotentissime, inscius sum tam eminenti proposicioni de facili satisfacere; verumptamen judicio meo, et ut scivero sic breviter respondeo. Henricus imperator, ut cognovi, sua probitate probata non sine bellicis actibus conquesivit sibi successive imperii tres coronas; et post hoc cum magna strenuitate diebus quibus advixerat statum suum imperiose atque gloriose regebat. Dominus eciam Egidius de Argentine tante fuit virilitatis et audacie insignis belliger, quod contra Sarracenos tres vicissim conflictus peregit. In quorum quolibet duos paganos vicit, affirmans quod non fuerat altum unum militem Christianum duos canes ethnicos evincere et expugnare. Tercius', inquit preco, 'non minoris probitatis expers, nobilis scilicet Scocie rex Robertus, quem prioribus, si auderem, equiparare bene possem; qui quantus fuerit invicte virtutis bellator juxta commune et populare judicium, meum non est opus corrogare preconium.' Cumque hec audientes milites et magnanimes regi Eadwardo astantes dissecabantur cordibus suis, et exclamantes voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum, eo quod in tantum appreciabatur Brois ut duobus premissis compararetur, dicentes quod nedum ipse sed nex ullus umquam Soctus ad equalitatem inferioris eorum in armis commendari debuisset.

Heraldus autem eorum importunis clamoribus et tumultuosis derisionibus aliqualiter succensus, a rege peciit auditum, qui mox imperavit silencium, ad quem preco geniculans ait: