Cap. 18 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.58/60/62/64)
Ab isto itinerario premisit officiarium suum coronatorem ad Helidonan cum armata manu ad athachiandum legis transgressores juxta dictamentum rotulorum. De quibus quinquaginta fugientes insequitur officialis; et quia arrestari contempserunt, a persequentibus jugulantur, et eorum capitibus palis et sudibus affixis ante adventum judicis ad Helidonan parietes poliuntur, que horridum spectaculum intuentibus prebuerunt. Consimilibus justicie operibus insistens, hic justiciarius cuiusquam precibus non flectitur, non donis corumpitur, nec eciam ut a vero deviet timore, odio vel amore pervertitur.
De qualibet loquitur Blesensis in epistola:
Sic certe hodie fit judicium, sicut fingitur in poetria quod leo semel tenuit curiam
bestiarum, debuitque unaqueque seipsam proclamare de culpis suis coram leone. Asinus ait: 'Sequebar,' inquit, 'domine, aliquando plaustrum plenum feno, et cum feni manipulus cecidisset de plaustro, accepi et comedi.' Cui
leo: 'Male', inquit, 'errasti, et contra legem et fidelitatem fecisti. Debebas enim ei qui perdidit reddidisse, quia quicquid invenisti, et non reddidisti, rapuisti.' Igitur de precepto leonis asinus ad mortem verberatur.
Accedit lupus et ait: 'Domine, circumivi aliquando greges ovium et armenta bovum, et aliquando rapui agnum tenerum et strangulavi, aliquando pinguem vitulum quando greges ovium et armenta bovum, et aliquando rapui agnum
tenerum et strangulavi, aliquando pinguem vitulum quando eum attingere poteram, quandoque ovem, quandoque edum.' Cui leo, eo quod ante lupus solitus erat ei mittere de pinguioribus xenia: 'Dimittes,' inquit, 'karissime
consanguinee, talia ponderare; nimis strictam habes conscienciam; naturale est tibi sic facere, et nemo faciens id quod natura dictat peccat.' Sic a falso judice lupus justificatur rapax, et asinus verberatur innocuus. Hoc
est dictu, Barabas latro dimittitur, et innocens Christus crucifigitur.
Aliter fecit Cambises rex Persarum, qui juxta Esdram fuit Arfaxes vel Assuerus filius Ciri rex Persarum, qui, ut scribit Helinandus, de more habuit omni anno regnum suum circumire, et inquirere si utrobique justicia
servaretur. Inventoque uno iniquo judice, qui justiciam vendidit et munera recepit, rex ipse pro tribunali sedens hunc injustum judicem exoriari fecit, et sedem judicialem pelle sua fecit cooperiri, et de sepo ventris sui
candelam effici et infra lanternam includi, et sedi superponi; ac in eadem sede posuit filium judicis, qui illud officium hereditarie possidebat, et huiusmodi tenorem super caput judicis scribi mandavit:
Sede sedens ista judex inflexibilis sta.
A manibus reseces munus, ab aure preces.
Stet racio tecum, ne te faciant ita cecum
dona vel ordo precum quin jus tuearis et equum.
Lex est defuncta, dum judicis est
manus uncta.
Sint tibi lucerna lux, lex, pellisque paterna,
qua resides natus, pro patre sponte datus.
Quatuor ista, timor, odium dileccio, census, sepe solent judiciam rectos pervertere sensus.
In tanta tranquillitate et pace dum vixerat dictus comes Moravie custos Scocie, per iiii° scilicet annos post et ante mortem regis regnum rexerat, ut abhinc usque ad hodiernos dies non recolitur felicius gubernari.
Ecclesiam namque exaltavit et eius libertatem conservavit, nobiles letificavit, plebeos gratificavit, et insolenciam Anglorum superbiam potenter humiliavit. Propter quod, invidie stimulis agitati, sic procuraverunt, quod
per quendam Angligenam religiosum fratrem apud aulam suam de Wemis festive convivantem impocionaverunt. Post quod paululum supervixit, et xii die augusti obiit apud Muskilburgh. Falsus iste frater, arbitrans se placabile
obsequium regi prestitisse, gaudenter retulit ei quod custos Scocie erat in januis mortis constitutus quia, inquit, quamvis venter eius ferreus sive ereus fuisset, de necessitate oporteat eum crepere. Letati admodum
inimici congregaverunt exercitum ad invadendum regnum, sibi in proximis subiciendum, ut putabant. Rumore huius adaucto, pervenit ad aures custodis quod Anglici exepedicionem accelerarent, qui, quamvis quasi ad mortem
infirmatus, et pocione mirabiliter inflatus, probitatis audaciam propterea non amisit; sed sub omni celeritate bellatores collegit et usque ad Colbrandspeth, ubi casttrametatus est, quasi infitmitatis oblitus, feretro
tamen evectus pervenit. Audientes hoc inimici ultra quam credi potest admirati sunt; et ad habendam huius rei noticiam missus est a rege Anglie herellus. Quem cum custos audivit adventasse, in ostio papilionis fecit se
locari in decenti cathedra paliis aureis contecta; et ipsa festive ornatus, cum cordata multitudine forcium constipatus, preconem jussit suo conspectui presentari, qui genuflexo salutavit custodem, hilarem ut potuit
vultum, et vehemencia venenose impocionis reubicundum pretendentem. Cui post aliquantulam confabulacionem ait custos: 'Estimamus utique quod ad explorandum exercitum nostrum advenistis. Bene quidem; sed revertamini domino
vestro regi, qui nunc, ut percipimus, cum potencia valida prope est, nostri ex parte exponentes quod in crastino tali loco qui medius est, nobis obviare dignetur, ut vel sic saltem finem antiquate guerre imponamus.' Quo
dicto, fecit haroldum amoveri, cui misit totum suum ornatum quo cathedra sedens erat redimitus, qui grantanter preciosa illa dupplicia, multo auro valencia, recepit, et ad regem suum illico festinavit, dicens: 'Sic et sic
locutus est custos, quo nusquam recolo me vidisse validiorem militem, nec judicio meo valenciorem. Quo audito rex animo turbatus confestim fratrem inquiri fecit, qui abhinc nusquam comparuit; sed et rex cum dedecore ad
Angliam abenas reflexit.* Interim vero morbus nimium custodem invasit, qui audiens quod rex Anglie cum suis retro abierunt, fecit se statim ad villam regiam de Edinburgh transportari; sed cum pervenisset ad Muskliburgh,
perceptis salutaribus sacramentis, feliciter die quo supra in Domino obdormivit, et Scociam in magno merore reliquit. Humatus apud Dunfermelyn anno domini m° ccc° 32°.
Notes (p.195, n.107):
"after 'reflexit' (*) MS CA has the following additional passage:
Aliter hodie a plerisque ducibus ad prelium properatur, qui cum nichil mali senciant, fingunt se infirmos vel si sibi
properandum sit. Audi quid de talibus sentit Patrus Ravennas,
Hec ille."