Cap. 22 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.74/76)
Pervolante in regnum reumore adventus dicti Eadwardi, mirantur audientes quid sibi protenderet, quod navigium suum miserat ad fluvium Thaynensem, ipso cum tam paucis terram repetente. Et continuo missis a custode ad omnes libere tenentes et alios defensibiles regis liegios, congregati sunt in magna multitudine. Congregavitque Patricius comes Marchiarum, cui delegata fuit custodia regni a parte australi aque de Forth, habens secum xxxiii armatorum. Comesque Dovenaldus custos a parte borcali eiusdem, habens totidem in ducatum, expectat cum exercitu suo in villa de Perth et in locis circumvicinis adventu, dicti Eadwardi; de quo exiit fama quod astrictus erat voto assilire dictam villam regiam de Perth et consequenter in Scona coronari, contidenciam habens, ut dicitur, a quibusdam de majoribus regni qualitercumque sibi auxilium exhiberi. Cognito autem a custode quod dictus Eadwardus cum omnibus suis tam equis quam hominibus castra metatus fuit infra aeram molendinarii de Fortheviot, idem custos comes videlicet de Marcum suis ex adverso, aqua de Erne interveniente, tentoria fixit. Unde properantes acies et ad pugnam dispositas manifeste sese videre non poterant, quia die declinante nox aderat, in qua congredi non licuit. Custos quoque Scocie cum suis, quasi securi, non posuit de nocte vigiles, sed cum jocunditate vinum bibentes, propter paucitatem partis adverse eam parvipendio habuerunt, depromentes cantus, et dicentes quod Anglici caudali pro caudis vilapendi. De studis eorum, ut dixerunt, funes sibi fucerent, ut seipsus Anglos in crastino vinciendos. Sed, O gens Scotica, in armis satis strenua, sed stolida et superba, futurorum minus prescia, ambulans in magnis et mirabilibus super te, non attendis ad sentenciam
Aderat eo tunc prope comes Marchiarum pernoctans in villa de Orchtirardouer, de cuius grandi exercitu noticiam habens dictus Eadwardus, utrique exercitui inter medius, et tamquam piscis sagena circumseptus timuit valde. Certe melius est hummter timere quam superbe fidere; et tucius est in actis bellicis servando animi constanciam si infirmum se homo recognos cere ut fortis existat, quam fortis videri appetat et infirmus decidat. In tempeste etenim noctis silencio, quando exercitus custodis fuerunt ex adverso maxima leticia perstrepentes, et vana exultacione vociferantes, dictus Eadwardus cum suis, edoctus clanculo ab uno de nostris, vadum silenter pertransiit, et summo diluculo apud Gask et Duplyne pervenit, ubi multi de nostris, sine vigili cubantes, tamquam boves in macellis ab Anglis trucidantur. Cuius clamore horrido exercitus custodis experrectus, et nimium propterea perteritus, quibusdam fuge consulentibus, processit avide ad pugnam Thomas Ranulphi junior comes Moravie, Murdaco comite de Menteth, Roberto de Broys filio incliti regis Roberti, Alexandre Fraser, cum aliis valentibus viris circiter tricentis comitatus. Qui cum inimicis congredientes, inito certamine, facta est magna cedes ex utraque parte.