Cap. 48 (D.E.R. Watt et al. eds., vol., pp.150/152)
Regno igitur pro modulo feliciter pacato et in habundancia bonorum et victualium profusius prosperato, placuit custodi et tribus statibus regni pro rege suo ad Franciam legacionem mittere. Qua honorifice ut decuit
transmissa, rex Francie valefacto regi Scocie eundem reverenter cum duabus bargiis secreto modo misit ad Scociam. Qui eodem anno iiii nonas junii unacum domina regina Johanna sponsa sua sanus et incolumis ad Inverbervi
applicuit et ibi terram peciit. Ad cuius adventum omnes Scoti plus credito exhilarati cum exultacione et tripudio festa celebrarunt.
Anno domini m° ccc° xlii xxx die marcii, qui illo anno fuit vigilia Pasche, nobilis Alexander de Ramsey consilio et instinctu cuiusdam Scoti Hode Ednam nomine cum suis sequacibus muros castri de Roxburgh per scalas
latenter conscendens ipsum manu potenti cunctis castellanis superatis et nonnullis interfectis accepit. Cuius propterea custodiam et Thevidalie vicecomitatum rex sibi commisit, propter cuius officium dominus Willelmus de
Douglas eum usque ad mortem persecutus est. Rex autem David ad plenum comfortatus et juventute miliari constipatus ter Angliam hostiliter est ingressus. Prima tamen vice non plane tamquam rex exercitum illuc duxit, sed
tamquam sub vexillo comitis Moravie militavit, totam patriam peragratam devastans usque villam de Pennyr, quam flamma voraci incineravit. Secundo cum grandi exercitu et vexillo displicato Angliam intravit, et de tironibus
suis quos ibi militari cinxit gladio quinque numero videlicet Stewart, Eglenton, Craggi, Boyde, Fowlarton, dominus Robertus de Ogyl circumveniens dolo et attractos insulcante maresio captivos secum abduxit, et magno auri
pondo redemptos regi vacuos transmisit. Tercio in Angliam expedicionem faciens non multum ibi nocuit, sed invasus ab Anglis incolumis repatriavit cum suis. Propter quod exaltatum est cor eius, et pro facili reputabat se
posse Anglorum terrarum fines usque Humbir dicioni sue subicere. Tum quia imitator se esse jactitabat felicis fortunii patris contra eos, tum quia viribus ipse precellebat et florentem juventutem militum et armatorum
bellis exercitatum habebat, tum quia Angliam milicia evacuatam autumabat. Attento quod rex Anglie Eadwardus cum filio suo Eadwardo principe Wallie ac duce Cornubie ac universis fere proceribus et nobilibus Anglie in regno
Francie ageret, actibus bellicis contra potenciam Francorum insistendo. Hec sibi maxime occasionem dedere ad Durhame procedendi. Sed in hiis conicio veram esse sentenciam Augustins de verbis Domini dicentis: