The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 49 (D.E.R. Watt et al. eds, vol.7, pp.152/154/156)

Anno qua supra xx° die mensis junii Alexander de Ramsey custos castri de Roxburgh et vicecomes Thevidalie citatis omnibus dicti vicecomitatus coram ipso apud Hawik pro curia tenenda personaliter accessit, ubi dum in ecclesia eiusdem ville tocius fraudis et mali ingenii ignarus adventem citatorum diucius expectaret suo ad fungendum officio, nunciatum est eidem quod dominus Willelmus de Douglas in proximo armata manu venturus esset ibidem. Qui nichil mali suspicatus de eo, quamvis de sevicia eius premunitus, ex quo paulo ante omni sedata discordia denuo renovata fuerat amicicia, adventum ipsius Willelmi in ecclesia prestolabatur dimissis homnibus suis ad villam solaciandi gracia. Cui Willelmo ecclesiam intranti vicecomes assurgens ac pacifice salutans eum ad consedendum invitavit. Sed Willelmus cum suis ut erat armatus in dictum Alexandrum et tres alios sibi auxilium ferentes crudeliter irruentes in gremio sante matris ecclesie diris vulneribus sauciatos tenuerunt, ipsumque Alexandrum vinculis ligatum ac jumento impositum abduxerunt. Qui ad castrum de Hermitag' deductus et in quodam penu compeditus sine omni sustentacione corporali xvii diebus vixisse perhibetur. Ferunt tamen quidam quod supra ipsum granarium in quo jacuit frumentum, qui per arctissimas rimulas percipiebat interdum grana cadere quibus prelibatis vitam miseram hiis diebus transigebat. Et in ipsa a sua capcione decima septima die confessus et percepcione salutaris viatici refectus nature debitum persolvit. O inexterminabilis invidia Diaboli! O violenta dominacio eius ad difficile subterfugiendum armans amicum ad inimiciciam induendum! Nulli prius melius diligebant, nec huiusmodi deleccio in Alexandrum deficiebat. Sed verum, fateor, sentit in proverbiis Seneca:

Hic utique Alexander regi et libertati regni multum utilis fuit; hostes circumquaque prostravit et eorum impetum vehementer repressit. Multas victorias optinuit, multa bona fecit, et multo majora secundum humanum judicium fecisset, si diucius vixisset. Ipse etenim virtute armorum et robore virium suo tempore ceteros excellebat. Et sicut erat in armis potencior, ita ceteris in conflictu felicior. Cuius probitati invidens Antiqus Hostis adversus eum talem adversarium, suscitavit qui eius virtutum insignia, predominante invidia, non solum prodiciose, sed eciam sacrilege, abstulit et extinxit. Nam circumstancia multum aggravat delictum ut in sancta ecclesia et in corporis ipsius Christi presencia commissum. Inconsulte enim vicecomes statuit suam curiam tenere in ecclesiis, quia ait Grgorius X:

Decet domum Domini sanctitudo, decet ut, cuius in pace factus est locus, eius cultus sit cum debita veneracione pacificus. Cessent in ecclesia univeritatum et societatum quarumlibet contenciones et consilia et publica parliamenta. Cessent vana et multo forcius feda colloquia negociaciones et fora; omniumque secularium judiciorum et in ea strepitus conquiescat, ne ubi est peccatorum venia postulanda, ibi peccandi detur occasio aut peccata deprehendantur committi.

Hec ille. Cuius quidem Alexandri morti causam dedisse una cum ceteris regis inadvertencia sive necligencia ne dicam inconstancia plures arbitrantur. Qui prius antedicto Willelmo et postea Alexandro memorato contulit indiscrete vicecomitatum Thevidalie. Et sicut a die conflictus de Kilblene usque ad mortem ipsius Alexandri in omni eventu guerrarum cuncta prospero exitu agebantur, ita ipso de medio sublato versa vice omnia attemptata pro regni utilitate protinus infelicem capiebant effectum. Per mortem namque ipsius Alexandri quasi immortalis lis et interminabilis discordia orta est in regno, non solum inter proceres sed eciam mediocres. Ita quod ex tunc mutua cede se invicem trucdidantes vicissim gladio ceciderunt.

Eo eciam tempore dominus Willelmus Bullok capellanus singulari prudencia et compendiosi sermonis eloquencia pre omnibus suo tempore claruit. Primo cum Eadwardo de Balliolo camerarius et ceterorum Anglicorum thesaurarius, postremo cum rege David camerarius Scocie et inter primos consiliarios maximus; et periti consilii acumine propterea nominatissimus fuit atque quasi alter Chusi habebatur commendabilis. Sed cum stare putabat diversis et variis fungens officiis regno et rei publice per maxime necessariis, invidia procerum et aliorum multorum apud regen de infidelitate delatus, de mandato eius per David Berkley capitur et cum Molmoran et aliis iniquis deputatus in Lochyndorb custodie mancipatur, et fame ad modum dicti Alexandri de Ramsey defecit, post quorum mortem trstia felicibus in regno succreverunt.