Cap.26 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.326/328)
Multum michi videtur quod rex in hoc facto esset commendandus, qui, tamquam legislator et qui debuit et potuit transgressionem punire, ac tamen misericordia motus ignoscere preelegit. Et quamvis canones dicant quod expedit reipublice ne crimina remaneant impunita, tamen
Rex enim clemencie et miscricordie indulgens, de facili non potest deperire, quia ut scriptum est Proverbiis xx: 'Misericordia et veritas custodiunt regem.' Nam, ut dicit Seneca libro de Clemencia: 'Officium regis principaliter est ut remittat.' Unde dicit: 'Nullum ex omnibus clemencia magis quam regem decet. Pestifera', inquit, 'vis est preesse ad nocendum.' Nam principum crudelitas bellum est; clemencia vero, in quamcumque domum introierit, eam felicem et tranquillam prestabit. Idem: 'Si dii equi et placabiles delicta potencium non fulminibus persecuntur, quanto equius est hominem, homini prepositum, miti animo exercere imperium!' Hiis attentis, potest non inconvenienter raciocinari, quod vindicta malivolencie mundialis hominis pacientis injuriam, qua succensus, non vult remittere proximo, nec ulcionem committere Deo, sed ipsemet omnino vult semetipsum vindicare, est injusta, secundum jura tam humana quam divina. Et racio est, quia nullus bonus judex, durante offensa, similiter nullus potest esse judex suiipsius. Unde Tullius: 'Nemo fere est qui in sua causa judex est, quin non sibi se equiorem sed favorabiliorem quam reo prebeat.' Hinc Christus Jacobum et Johannem increpavit dure satis, quando ignem de celo petivisse volebant, in ulcionem injurie quando Samaritani Christum recipere recusabant. In quo datur nobis intelligere quod non semper in eos qui peccaverunt in nos est exercenda vindicta. Racio autem, quia in sua injuria nemo bene judicat, patet per exemplum. Quando nubes interponitur inter solem et oculum nostrum, ex motu sine tremore ramen, in nube media apparet nobis sol tremere, et dicunt simplices solem tripudiare. Et causa huius decepcionis est tremor in medio, per quod visus sit. Isto modo moraliter, quando homo considerat injuriam illatam sibi, durante offensa, sive rancore; in sensualitate considerat justiciam suam per medium tremulum et nebulosum, et necessario errat in judicando. Hec igitur vindicta est nobis interdicta sub pena gravissima, videlicet quod si non remiserimus proximo, remissionem non consequemur a Deo dicente:
'Serve nequam! Omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit te misereri conservi yui sicut et ego tui miseratus sum?' Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. Sic et Pater meus faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Propter enim misericordiam factam liegiis suis post tam obstinatam conspiracionem, rex semper dum vixerat allexit sibi corda omnium regnicolarum, glutino dileccionis inserto. Unde quidam sic de eo rescripsit:
Davit donavit Dominus ditissima dona;
amavit David et flavit aurea zona.