The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 31 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.346/348/350)

Tercio, coluber totum venenum suum colligit in fauces, ut per eos effundat. Et mala mulier per os et fauces suam totam maliciam, menciendo, contendendo et detrahendo effundit. Ve igitur copulato maliciose mulieri, qui,

iiii, coluber sibilat ut noceat, et mala mulier cantando et adulando mirabiliter multos fallit.

Secundo, mala mulier comparatur leoni propter tria. Primo propter iracundiam, quia sicut leo sine vindicta subsecuta placari non potest, sic ne mulier. Unde Ecclesiastici v°: 'Non est ira super iram mulieris.' Secundo, leonis ossa si adinvicem collidantur, causant ignem; similiter mulieris verba, confabulaciones et colloquia, quantumcumque videantur solida, ignem voluptatis accendunt. Propter quod cuicumque continere volenti ait poeta:

Non stes nec fueris, nec cum muliere loqueris!
Ignibus ureris Veneris, si tu mulieris
verba, jocos sequeris, quamvis nec ames nec ameris.

Et sicut leonis ossa adinvicem collisa causant ignem, sic oscula et tactus viri et femine. Propter quod poeta:

Ni fugias tactus, vix evitabitur actus;
hos igitur via, ne morieris ita.

Sed forte tu, vir ecclesiastice, dicis in animo quod fidenter sine periculo cum muliere conversari potero. Attende igitur quod premisi dictum Augustini dicentis, quod de vestimentis tinea procedit, et de carbonibus scintille dissiliunt. Et si dictum Augustini pertransieris, illud Bernardi recogitare non differas, dicentis: 'Cotidie latus tuum ad latus juvencule in mensa, oculus tuus ad oculum eius in sermone, manus tua ad manum eius in opere, et tu vis continens videri? Scis quod sis; ego tamen suspicione non careo', quia omnis inconveniens sodalitas mulieris gluten est inviscatum et viscus intoxicatum, quo Diabolus aucupatur ad miseras animas captivandas.

Tercio, leonis cautela est quod cauda vestigia sua tegit; et hoc est proprium mulieris, crimina sua excusacionibus et mendaciis operire. Et ideo signanter dicitur: 'In medio mulierum noli commorari; de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.'

Tercio, comparatur mala mulier draconi, propter iiii°. Habet enim draco os parvum, inficit aerem, incedit cristatus et specialiter elephanti insidiatur. Eodem modo mulier os habet parvum, per verborum et vultus simplicitatem in principio, eciam si sit sommessatrix et gulosa, similat se in aula tamquam appetitu careret comedendi. ii°, inficit aerem aspectu suo, sicut basiliscus qui hominem solo visu interficit. Que non solum cum videt, sed eciam cum videtur, occidit. Ad literam mulier menstruata aspectu suo inficit speculum, secundum Aristotelem ii° De Sompno et Vigilia, et facit in eo maculam. Eodem modo mulier mala virum, quantumcumque speculum sit scienciam omnem representans, inficit et maculat, si mulierum consorcio se immiscet. Exemplum de Sapiente Salomone, per mulierum illecebras infatuato. De quo scriptum est: 'Inclinasti mulieribus femora tua, et posuisti maculum in gloria tua.'

iii°, draco incedit cristatus; et mulier fatua cristas in capite habens, coronis, cornibus, gemmis et crustulis aureis mitrata incedit. Propter quod Babio in suis comediis de tali sic prophetatur, dicens quod occurit:

Indisciplinata mulier
ornuta capite, ut edus;
effurens fronte, ut taurus;
oculis venenata, ut basiliscus;
facie blanda, ut scorpio
auribus indisciplinata, ut apsis;
signo fallax, ut vulpis;
ore mendax, ut Diabolus.

Quod est wlgari dicere:

Ye wnlatit woman ye lichtman wil lait,
gangis coitand in ye cowrt hornit like a gait;
als brankand as a bole in frontis and in vice;
mare venuerit is hir luke yan ye coketrice.
Blithe and bletherand in ye face like ane angell,
bot a wisk in ye tail like a draconell.
With prik zowkand eeris as ye awske gleg,
mare wili yan a fox, pungis as ye cleg.
Als sikir for to hald as a wete evil,
bot als trew in hir tong as ye mikil Devil.

Quarto, draco insidiatur elephanti. Elephas est animal castissimum, et tantum secundum Naturales semel gignit. Si femina fuerit impregnata, mas ei non appropinquat. Isti animali draco insdiatur, et pedes suos sua cauda constringens occidit. Moraliter, quantumcumque homo sit castus, si mulierum malam familiaritatem diligat, constringent pedes affeccionis sue et occident. Unde:

Femina fax Sathane, rosa fetens, dulce venenum,
urit in vultu, visu, risu, cute, cultu.
Huius ab insultu, quantum potes, esto procul tu.

Propter quod Hugo, in libello Ad socium volentem nubere, super illud Proverbium v° 'Favus distillans labia meretricis et nitidius guttur eius oleo', dicit sic: