The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 32 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.350/352)

Hec ille. Ideo si solute conjungeris, mors et dampnacio est; si nupte, bellum intestinum. Propter quod Jeronimus Contra Jovinianum:

Quid prodest diligens custodia cum uxor servari impudica non possit?

Et ideo Babio in comediis insinuat dicens:

In fide, dente, pede - mulieris, equi, canis, est fraus.

Hoc sic vulgariter est dici:

Til hors fote yu never fraist,
til hondis toth no womannis faith.

Propter quod Babio de se et sua conjuge suam telam trenosam orditur in hunc modum:

Femina perfida, femina sordida, digna cathenis.
Mens male conscia, mobilis, impia, plena venenis
vipera pessima, fossa novissima, mota lacuna.
Omnia decipis, omnia recipis, omnibus una.
Horrida noctua, publica janua, semita trita.
Igne rapacior, aspide sevior est tua vita.
Mens tua vitrea, plumbea, ferrea, saxea, nequam.
Fingere, fallere, prodere, perdere rem putas equam.
O miserabilis, intolerabilis, insaciata!
Credere qui tibi vult, mala sunt sibi plura parata.
Me michi vivere pace, quiescere sunt mea vota.
Consului me;consule tu tibi; sis tua tota
Summa potencia destruet omnia funditus ante
quam mea sumere, quam mea demere, sustineam te.

Tunc sic concludit dicens:

Sume tibi frenum, fugiens muliebre venenum;
nam sanie plenum vas est quod credis amenum;
Babio testis adest. Hec ultima verba tenete;
sunt incredibiles uxor alumpna cliens.