Cap. 33 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.354/356/358)
Sed quia de condicionibus nequam mulierum aliqua disservimus, restat ut in laudem bonarum pauca interponamus. Sunt enim bone mulieres viris suis grate in multis, videlicet: in convivendo, in condolendo, in commorando.
Pro primo narrat Valerius de quadam regina uxore Metridatus quod in tantum, effusis dileccionis abenis, virum amavit, quod tonsis capillis, habituque virili assumpto, equis et armis se assuefecit, ut virum fugientem
continue per terras sequeretur. Narrat ibi gratitudinis exemplum excessivum, quomodo quidam Romanus apprehendit agnos, masculum scilicet et feminam. Certificatus fuit per aruspicem ut unum amitteret, vel ambo conjuges
interirent, et quod dimisso masculo uxor sua celeriter moreretur, dimissa femina ipse moreretur. Ille statim feminam dimitti jussit, sustinuitque in conspectu suo seipsum in interitu suo occidi.
Secundo sunt grate in condolendo. Narrat enim qui supra quod cum Lacedemoniis Aspartani essent capti, et ad decollandum in carcere servati, conjuges eorum illustris sanguinis, velut allocuturi perituros viros, intraverunt
carcerem, impetrato a custodibus aditu, commutata veste, que per simulacionem doloris velatis capitibus eas sic abire passi sunt; et ita ipsi et ipse salvabantur.
Tercio sunt grate in commorando. Narrat Jeronimus Contra Jovinianum libro primo: 'Indi', inquit, 'ut omnes pene barbari, uxores plurimas habent. Apud Indeos, quorum lex est ut uxor karissima cum marito defuncto cremetur.
Hee igitur contendunt interse amore viri; et ambicio summa certancium est, ac testimonium castitatis, dignam morte decerni; itaque victrix, in habitu ornatuque culciori, juxta cadaver sedebat, amplectens illud et deosculans,
et suppositas ignium flammas pudicicie laude contempnens.' Et si tanta laus attribuatur pagne mulieri, quid fiet Christiane? Dicit enim Scriptura Ecclesiastici xxxvi: 'Mulieris bone beatus vir.' Audivi dictum de quodam juvene
filio burgensis, qui mortuo patre pubescens, uxorem juvenculam cepit, que improperio mordaciori et eveccione procaciori semivirum suum usque ad desperacionem cotidie quasi anxiata est. Qui eius saguinolente linque refragari non
audens, etsi dolore adintra suffossus, pacienter tamen eam sustinuit donec e medio sublata est. Qua morte, laqueo funebri contrito, et ipse liberatus apud se diffinivit numquam jugo matrimonialis copule submittere collum; sed
et quia unicam et virginem desponsavit, transtulit ad scolas ut exinde presbyter effectus Deo ilberius deserviret. Ubi contigit eum semel cum sodalibus debere construere unusquisque in ordine suo casum biblie. Tandem deventum
est sibi ad exponendum illud Ecclesiastici xxxvi 'Mulieris bone beatus vir' in se, velverius a se, reversus substituit, ac quasi extaticus factus, et ad tercium celum raptus substitit, nec unum verbum proferre valuit. Cui ait
magister: 'Exponas, fili, leccionem.' Ad huiusmodi verba sepius repetita vix compulsus est respondere, dicens: 'O magister, cogito, cogito!' 'Quid', inquid, 'miser, cogitas? Leccionem exponas.' Novissime vero in fletum
prorumpens, exclamavit voce sonora dicens: 'Per Deum Omnipotentem, domine, pauci sunt beatus vir.' Ne igitur, propter bona conjugii supradicta, aliquis inconsulte ad nupcias moveatur,
Et infra:
Unde quidam:
Conjugis et nati vicium vix nosse valemus,
quodque domi geritur postremi forte sciemus.
Cum conjunx, natus, servus peccat, vel alumpnus,
cantica vulgus habet, nos tamen ista latent.