Cap. 4 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.260/262/264)
Quanta igitur mala ex presumpcione pestifera et juvenili consilio in hac expedicione provenerunt, sequencia declarabunt. Consilium expertissimum Douglas refutatum fuit, et consilium dedit; sed non valuit, quia rex presumptuosus sue animositati seducentes quamplures habebat assentatores.
Exemplum potest esse regibus inexpertum consilium juvenum, hoc quod scriptum est de Roboam filio Salomonis, iii° Regum xii°. De quo eciam sic vulgariter ait:
Kyngis state gif yu wil lede,
til old mennis consal tak gude hede;
Roboam his kyngdam lesit,
yong mennis consal for he chesit.
Sed numquid anile fuit consilium regi David apud Riton, ut predicitur, per beatum Cuthbertum sibi divinitus susurratum? Quod consilium quia contempsit, et terras ecclesiasticas eiusdem Sancti Cuthberti, timore Dei
postposito, invadendo destruxit, penam propterea non evasit; quia tamquam excommunicacio, quia eciam si sit injusta, cum contempnitur incurritur; et ideo, sive justa sive injusta, est timenda, ut xi questione iii capitulo
Quibus et capitulo Quoniam injuste. Exemplum ad hoc utile in medium proferamus? Scribit enim Odo monachus Cluniacensis quod Theodosius, ille famosissimus imperator, sicut Tripartita refert Historia, quadam
vice a quodam monacho, qui ut credo non bene compos mentis sue erat, pro quadam eius querela quod non statim expedierat excommunicatus est. Et monachus quidem, excommunicacione in pittacialo descripta, et quo ab imperatore
inveniri posset projecta, discessit. At imperator non illum girovagum, sed celestem pocius regem, cuius auctoritate solet excommunicacio fieri, in causam considerans, prandere nullatenus, cum quindem incumberet hora,
presumpsit. Multisque episcopis coram astantibus, et cum illo episcopo ad cuius diocesim predictus pertinebat monachus, licenciam dantibus, cogi non potuit ut aliquid gustaret, donec monachus die multumque quesitus, et
aliquamdiu repertus, imperatori licenciam dedit. Velim ut istis personis ex obliquo personas componant, quatenus causum a contrario verius discernant. Ecce imperator, non qualiscumque sed Theodosius, omni seculo post se
mirandus observavit excommunicacionem, non racionabiliter sed inepte prolatam, neque a quolibet qui vel tenuem excommunicandi potestatem habuerat, sed a stulto monacho fortuitu injectam. Isti vero degeneres homunciones,
nullumque saltem apud vulgares, signum honestatis habentes, excommunicacionem contempnunt, non fortuitam sed ecclesiastica censura, non solum rite per curatos, sed et per pontifices medicinaliter decretam; que quando non
contempnitur medicinalis est, et non eradicans sed salubris disciplina. Et ideo non est contempnenda, quia non homo ligat sed Christus.
Vincencius:
Quidam comes Anglie duxit cognatam suam. Correptus a Dunstano, eam non reliquit; excommunicatur. Rex episcopo mandavit ut absolveretur, qui noluit, qui gravius eum excommunicavit. Illi Romam cum multis muneribus miserunt. Apostolicus mandavit Dunstano ut eum absolveret, rescripsit sibi quod incestuosam non dimitteret. 'Absit', inquit, 'hoc, Pater Sancte, ut causa alicuius mortalis hominis contempnam legem Dei mei.' Quod videns, comes penituit, et uxorem repudiavit; nudisque pedibus, laneis indutus, virgasque manu gerens, cecidit ad pedes Dunstani generale consilium celebrantis, et tunc primo absolutus est'. Hec ille.