Cap. 44 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.394/396)
Intolerabilis est rusticorum dominatus, quia sicut ait quidam:
Asperius nichil est misero cum surgit in altum.
Et ideo quam cito surrexerint, domandi sunt ne prevaleant, dicente Jeronimo:
Hoc innuit poeta dicens:
Principiis obsta. Sero medicina paratur,
cum mala per longas convaluere moras.
Numquam propterea rustico dederis potestatem tui, quia est de rustico, ut de cane, de quo dicitur: 'Ablue, pecte canem; canis est et permanet idem.' Sed adhuc rusticus degenerior est cane, quia faventi sibi canis favet. Non sic rusticus, quia:
Ungentem pungit, pungentem rusticus ungit.
A rusticus transiamus, et ad inclitorum strenuitatem stilum vertamus. Anno igitur domini m° ccc° lxxxiiii finito termino treugarum pro tempore competenter observatarum, Archibaldus de Douglas dominus Galwidie, attendens homines suos Galweienses innumera dampna per castellanos Anglos de Lowmaban perpessos, suorum motus pietate, associavit sibi duos comites, videlicet de Douglas et Dunbar, postquam instructus fuerat ipsum castrum esse omnio defensoribus et victualibus destitutum, et cum armata manu valida castrum obsessit. Cuius facti subitacione, custos eiusdem dominus Willelmus Fathirstan miles attonitus, et ob carenciam tam defendecium quam victualium consternatus, scripsit literas dominis et deputatis Marchi ex parte Anglorum, ut sibi necessitate coacto celerius subvenirent. Qui sibi consuluerunt ut per octo dies castrum teneret, et sive de facto vel alias cum Scotis paciscens si nona die succursum non reportaret, seipsum meliore modo quo poterat defensaret. Super quo Scotis insinuavit infra octo dies se succursum accepturum, vel eisdem castrum salvis sibi vita et membris ac mobilibus rebus redditurum. De cuius responso Scoti contenti obsidionem intermiserunt quoad assultum. Nichilominus in maxima tempestate pluvie et grandinis usque nonam diem circa castrum, ne quid eis inferetur, observantes sese continuerunt. Quo die scilicet iiii die februarii ut condictum erat ob defectum succursus castrum ipsum receperunt, et ad terram continuo prostraverunt. Audientes vero Angli dedicionem castri de Lowmaban Scotis assignatam, pro conservacione reliquorum castorum et municionum Marchie precaventes, inter cetera ad cutodiam castri de Roxburgh deputaverunt valentem virum armis strenuum et potencia preeminentem baronem videlicet de Graystokk'. Qui cum carris et bigis ac diversorum generum eveccionibus, utensilia, arma et domicilia sua plurima satis ac preciosa cum brachio forti ad castrum premisit. Ac ipse pedetentim cum electa milicia ad conservandum et defendendum premissa subsequens incidit in manus domini Georgii de Dunbar comitis Marchi, de suo adventu premuniti, et non sine grandi conflictu multis Anglorum interfectis apud Benrig captus fuit et arrestatus. Premissis igitur utensilibus ad castrum de Dunbar, ubi aula et majori cameratapetis et ornamentis ipsius baronis decenter ornatis, et ipse hospes cum comite commensalis ad cenam hac nocte deputatus, de vasis suis aureis et argenteis satis laute sibi serviebatur. Multis ac multimodis huiusmodi infaustis contraietatibus circa idem tempus Anglis contingentibus, rex Anglie Richardus ii adhuc juvenis et omnis terra eius cum eo conturbati, apud se dixerunt: 'Si dimittimus sic Scotos apud nos debachari, tollent nobis locum et gentem; et ideo viriliter obviandum est eis ex adverso.' Et quia pre ceteris viribus et potencia tunc temporis precellebat, dictus dux Loncastrie patruus regis, ipsum ad hoc electum cum potestate fulsita compulit rex ad invadendum Scociam, et ad universam terram usque ad mare Scoticum ferro et igne castigandam. Qui jussui regis sui obtemperans, Scociam cum grandi exercitu in ebdomada penosa anno domini m° ccc° lxxxv° intravit. Sed propter Scotorum curialitatem sibi per prius exhibitam, quanto minus potuit, malum eis ingessit.