The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 8 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.7, pp.274/276/278)

Mense augusti eiusdem anni occisus est nobilis Willelmus Douglas de Liadalisdal, vir strenuus in armis, qui multa passus fuit pro libertate regni, gnarus in guerris et fidus in promissis, flagellum Anglorum et Scotorum murus. Occisus est autem in Foresta de Etrike apud Galurod cum venatum transiret, non minus crudeliter quam infeliciter, per consanguineum summ et filium spiritualem Willelmum de Douglas, dominum et postea comitem eiusdem, quem de sacro fonte levavit. Idem Douglas de Lidalldale in vindictam, ut dicitur, mortis nobilis Alexandri de Ramsey et domini David de Berkley, sive propter alias inimicicias quas inter illos ambicio dominandi peperit, extinctus est. O quam inhumanum est et humane nature contrarium ut homo sibi similem extinguat!

Sed homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est utinam jumentis insipientibus. Sed, si auderem dicere, homicidia dissimilior factus est illis. Hoc enim videtur ab homine degenerare et in bestiam transire qui sanguinem humanum sitit. Unde Seneca: 'Ferina rabies est iste sanguine et vulnere letari; hoc est abjecto homine in silvestre animal transire.' Eodem anno obiit Alexander Ber abbas de Dunf°. Qui ob causam generalis indulgencie optinende visitavit personaliter limina beati Petri. Qui redeundo ab urbe Romana mortuus est apud villam Sancti Stephani in parva Lumbardia, cum quodam monacho socio suo ac universa familia ad ipsum pertinentibus pariter cum eo in Domino dormientibus. Qui stetit in officio suo per xxii annos se ac suos utiliter regens. Quo audito, conventus monasterii predicti, prout eis incumbit de jure et consuetudine, per licenciam patroni domini regis et consilio diocesani elegerunt sibi in abbatem dominum Johannem Blaik terrarium eiusdem. Qui confirmatus et ad propria reversus pro tempore quo stetit domum sibi creditam graciose gubernabat. Eodem tempore monachus quidam eiusdem monasterii nomine Johannes de Stramiglaw, studens Parisius timensque dispendium imminere monasterio suo, propter reservacionem generalem factam per summum pontificem omnimodis dignitatibus eorum qui decesserunt in huiusmodi peregrinacione, ne ista dignitas divolveeretur in manus cuiuscumque extranei, curiam Avinionensem adiit, et impetravit abbaciam de Dunfermeline per bullas apostolicas. Hiis vero auditis, dictus dominus Johannes Blaik, consultus per seculares et dominos temporales ne cederet dignitati sue abbaciali aut ipsi apostolico quoquomodo, dissimulavit; sed cognitis reservacione apostolica et collacione facta per bullas sibi papales, dum ipse apostolicus cimiterium monasterii cum paucis intravit, abbs premissus (de consilio fratrum suorum pro conservacione indempnitatis monasterii) ecclesiaticis ornatus indumentis et miratus procedens ei obviam conventu processionaliter subsequente, ipsam mitram capiti apostolici et baculum pastoralem manu eius imposuit, cum 'Te Deum laudamus' canora voce ad chorum et altare perduxit, et facta oracione eum installari non minus humiliter quam hilariter effecit, obedienciam sibi manualem flexis genibus prius prestitit, aliis consimiliter subsecutis. Cui vice versa dictus apostolicus se gratum exhibebat, sibi de honesta pensione providendo. QUi postea in priorem de Wrchard est electus. Qui quidem dominus Johannes de Stramyglow pro taxacione sui monasterii facta in curia solvit camere apostolice quinquaginta marcas sterlingorum. Et notandum est quod dignitatem illam ex liberalitate sedis apostolice ita recepit, ut in posterum sicut prius ab inicio jus eleccionis monasterio remaneret, et domino episcopo jus confirmacionis ita clarum sanum et integrum, secundum quod ab antiquo et prima domus fundacione, absque diminucione juris prejudicio vel exaccione quacumque.