The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 12 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.36/38/40)

Anno domini m° cccc° i° obiit columpna ecclesie robustissima vas eloquencie et thesaurus sciencie ac defensor ecclesie dominus Walterus Treil episcopus Sancti Andr'. Et eciam domina Annabella regina apud Sconam et sepulta in Dunfermelyne. Hii enim duo dum viverent honorem quasi regni exaltabant, videlicet principes et magnates in discordiam concitatos ad concordiam revocantes, alienigenas et extraneos egregie susceptantes et convivantes ac munifice dimissos letificantes. Unde quasi proverbialiter tunc dictum extitit quod mortuis regina Scocie comite de Douglas et episcopo Santiandr' abiit decus, recessit honor et honestas obiit Scocie. Eodem anno iiii mortalitas extitit in regno. Paulo ante dominus rex in consilio deputavit certos consiliarios valentes barones et milites juratos ad regendum et consiliandumdominum David Stewart ducem Rothsaisen' comitem de Carrik et principem regni, quia videbatur regi et consilio quod immiscebat se sepius effrenatis lusibus et levioribus ludicris, propter quod et ipse consilio astrictus saniori juravit se regimini eorum et consilio conformare. Sed mortua regina ipsius nobili matre que eum in multis refrenabat, tamquam laqueus contritus fuisset: speravit se liberatum et spreto proborum consilio denuo in priori levitate se totum dedit. Propter quod consilium procerum sibi assignatum quitabat se regi et si voluissent non tamen posse se eum ad gravitatem morum flexisse attestatur. Unde rex impotens et decrepitus scripsit fratri suo duci Albanie gubernatori ut arrestaretur et ad tempus custodie deputaretur, donec virga discipline castigatus seipsum melius cognosceret. Non enim osculatur filium pater sed aliquando castiget. Sed quod rex proposuit ad filii emendam tendit ei ad noxam. Nam uterque bajulus litere regalis ad gubernatorem de facto ostendit se incentorem et instigatorem regi ut taliter demandaret quod honori alteriusque obviaret, sicut experiencia exitus rei patefecit. Domini enim Willelmus Lyndesey de Rossy et Johannes Remorgeny milites regis familiares et consiliarii nuncii et portitores erant duci literarum regis. Quique eciam ut dicitur duci Rothsaisen' prius suggesserunt ut post obitum episcopi Sanctiandr' castrum suum ad usum regis quousque novus episcopus institueretur reciperet et servaret. Quique ipsum ducem nichil mali premeditatum ad castrum Santiandr' simpliciter et cum moderata familia equitantem inter villam de Nidi et Stratyrum arrestaverunt, et per potenciam eundem ducem ad ipsum castrum Sanctiandr' simpliciter et cum moderata familia equitantem inter villam de Nidi et Stratyrum arrestaverunt, et per potenciam eundem ducem ad ipsum castrum Sanctiandr' sibi ad diliberandum paratum induxerunt, et ibidem in custodia tenuerunt quousque dux Albanie cum suo consilio apud Culros tento quid de eo facerent diliberaverunt. Qui quidem dux Albanie cum domino Archibaldo ii° comite de Dowglas manu valida ipsum ad turrim de Fawkland jumento impositum et russeto collobio clamidatum transvexerunt, ubi in quadam honesta camerula eum servandum deputaverunt, in qua tam diu custoditus scilicet per Johannem Selkirk et Johannem Writ donec dissenteria sive ut alii volunt fame tabefactus in vigilia Pasche finem vite dedit vii° kal. aprilis sive in die Pasche summo mane et sepultus in Londoris. Premissus vero Johannes Remorgeney tam principi quam domino regi erat consiliarius, audax spiritu et pronunciacione eloquentissimus, ac in arduis causis prelocutor regis et causidicus disertissimus. Qui ut dicitur ante hec suggessit ipsi principi duci Rothsaisen' ut patruum suum ducem Albanie arrestaret et qualicumque occasione nacta statim de medio tolleret, quod facere omnino princeps refutavit. Istud attendens miles malicie sue fuligine occecatus a ceptis desistere nequivit huiusmodi labe attachiatus, quia ut ait Crisotomus:

Et ideo vice versa pallium in alterum humerum convertens, hoc idem malificium ducem Albanie de nepote suo duce Rothsaisen' facere instruxit; alias sine fallo, ut asseruit, dux Rothsaisen' de ipso finem facturus fuisset. Dictus insuper dominus Willelmus Lyndesey cum ipso Johanne de Remorgeney in eandem sentenciam forte consentivit pro eo quod dictus dux Roths' sororem suam Eufemiam de Lyndesey affidavit, sed per sequencia aliarum matrimonia attemptata, sicut et filiam comitis Marchie, sic eandem repudiavit. Ipse enim, ut estimo, est ille David de quo vates de Brectlyngton vaticinatus est, dicens:

Psalletur gestis David luxuria festis.
Quod tenet uxores uxore sua meliores,
deficient mores regales, perdet honores.

Paulo ante capcionem suam apparuit mirabilis cometes emittens ex se radios crinitos ad aquilonem tendentes. Ad quam visendam cum primo appareret quodam vespere in castro de Edenburgh cum aliis ipse dux secedens fertur ipsum sic de stella disseruisse, dicens: 'Ut a mathemeticis audivi huiusmodi cometes cum apparet signet mortem vel mutacionem alicuius principis vel alicuius patrie destruccionem.' Et sic evenit ut predixit. Nam duce capto statim in prejacentem materiam sicut Deus voluit redit stella. In hoc potuit iste dux Sibille prophetisse comparari, de qua sic loquitur Claudianus:

Miror cur aliis que fata pandere soles,
Ad propriam cladem ceca sibilla taces.

De natura cometis habes supra libro iii capitulo lii.