Cap. 19 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.62/64/66)
In diebus huius regis extitit in regno fertilitas victualium sed maxima discordia rixa et briga inter magnates et proceres, quia rex tamquam corpore invalidus reigorem nusquam exercuit. Et propterea timore sublato verificatur quod ait poeta:
Sub molli pastore lupus lanam cacat et grex.
Interrupciones eciam sepissime super Marchias fuere et ignaves treuge verumptamen pro tunc validissimi Marchiani fuerunt qui ausus et attemptata Anglorum viriliter cohercuerunt. Erat autem predictus rex statura procerus quamquam cladus, facie pulcherimus prolixam habens barbam, nivia canicie venustatam, varios eciam oculos hilaritatem videlicet comitem indesinenter quocumque pergeret secum circumdixit. Que eum in tantum gratum hominibus reddiderat ut cunctis suis liegiis tam ob placidum vultum quam humilitatis indicium in ipsum oculos infigere putabant graciosum. Si igitur humilitas in paupere sit semper grata, profecto et in principe erit graciosa. 'Quanto igitur', ait Scriptura, 'magnus es, humilia te in omnibus et invenies graciam coram Deo et hominibus.'
Una itaque dierum cum nobilis regina huius mitissimi regis conjunx dum viveret Anabella inquireret ab eo quare non ut ceteri reges predecessores sui pro honorabili monumento provideret, et quid excellencioris commendacionis pro epithafio eius circumscribi diffiniret. Sic fertur regem sibi respondisse: 'Quasi una de mundialibus mulierbus locuta es, quia si bene consideravero quid quis et qualis sim, quid in natura quia sperma fetidum, quis in persona quia esca vermium, et qualis in vita quia miserimus hominum, tamquam nichilum curarem superbum erigere tumulum. Habeant igitur hii homines dilucida monumenta qui in hoc seculo ambiunt honoris oblectamenta. Ego autem preoptaverim sepeliri in imo sterguilinii, ut spiritus meus salvus fiat in die Domini. Sepelite igitur me, deprecor, in sterquilinio et scribatis pro meo epithafio: "Hic jacet passimus rex et miserimus hominum in universo regno"? Post cuius obitum frater eius dux Albanie Robertus ratificatus est de novo per tres status in regni gubernatorem rege nostro Jacobo tunc in Anglia detento. Eodem anno iiii° die marcii burgus de Strivelyn fortuito casu comburitur. Hiis diebus fugerunt multi de Anglia a facie regis Henrici quarti et in Scocia ad regem Richardum venerunt. Venit enim dominus Henricus Perci sneior cum nepote suo Henrico juniore, qui paulo ante venerat et cum principe nostro Jacobo coevus in castro Sanctiandr' extiterat. Venitque tunc temporis dominus de Bardolf cum diversis honestis personis et duo episcopi Wallenses videlicet dominus Griffinus episcopus Bangorens' et alius episcopus scilicet Assavens' et abbas de Welbek. Quo in tempore rex Richardus non potuit induci neque per gubernatorem vel aliquos quoscumque ad habendum familiare colloquium cum comite Northumbrie. Qui comes dum in Scocia persteterat scripsit literas suas Northumbrensibus suis olim subditis et amicis sperans per eos debellare regem suum et possessiones suas recuperare, et pre ceteris confidens in quodam milite suo Richardo Rukby nomine, qui ad eum in Scocia rescripsit consulens ut assumptis secum nonnullis Scotis Northumbriam plane intaret et infra paucos dies Anglici ad eum confluerent ita quod rex Henricus metu mirabili percelleretur et tunc vel regnum aut ad omne minus placabilem tractatum de ipso reportaret. Credens igitur Percy consilio Rukby, preter voluntatem et contra consilium gubernatoris, ut regnum Anglie inveniret ad mortem ilico festinavit. Constituto certo die per Rukby et loco ad quos comes Northumbriam repeteret interea regem Henricum de adventu eius premunivit. Qui clam congregacionem per Rukby constituit, et dictum Percy apud Wydderby more decepit, ubi in anno domini m° ccc° vi° interfectus est una cum dicto domino de Bardolff quorum capita delata sunt ad oppida famosiora et in palis suspensa. Hoc anno occidit Parisius dux Burgundie ducem Aurelianensem proditorie per Reynoldum Octovile Normannum in die Sancti Clementis de nocte. Cuius funus ad sepeliendum cum aliis detulit dictus dux. Anno sequenti fuit bellum de Liegez ubi devicti sunt Liodenen' per Johannem Baveris fratrem ducis Holandie cum potencia ducis Burgundie. Cum quo fuit Alexander Stewart comes de Mar cuius consilio ascripta est victoria ducis. Dimicatum fuit propter episcopatum Liodenen'.