The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 2 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.4/6)

Hanc igitur trupham sicut accidit presentibus inseruimus ut attendatis regis sanam conscienciam et justicie affectum, ita quod nichil passus est usibus suis provenire vel per suos officiarios familiares aliis dampna vel debita inferri, un de cupiditatis vel injusticie possit in quantumcumque modico notari. Nam pre ceteris principibus vel magnatibus istud summopere precavere sategit, ut ubicumque in burgo vel extra perhendinare sive hospitari eum contigerat nichil de expensis suis vel suorum usibus exhaustis insolutum ire passus est. Nam et ego qui hec scribo relacioni quam infero testimonium verum perhibeo: videlicet quod isdem dominus rex in burgo de Hadyngton quando (ut dictum fuit) voluit obsedisse castrum de Dunbar pro conubio filii sui ducis Rothsacensis cum filia comitis Marchie cum grandi ercitu per tres dies continuos in arduis occupatus, cum paratus esset ad clangorem buccine cum sua curia abcedere et in scansili pede posito equum vellet ascendere, ad clamorem pauperis carnificis audienciam fieri flagitantis quod pedem retraxerit et causam pauperis benigne audiens, conquerentis de quodam suo senescallo eo quod ab eodem ad coquinam regis recepit diversas carnes bovinas et mutulinas de quorum altero satisfacere non curavit. Quo audito rex senescallum vocari fecit; sed inveniri pro tunc non valuit; precium tamen carnifici statim solvi fecit. Et propter huiusmodi defraudciones per officiarios suos pauperibus irrogatas eo tunc ad crucem fori sicut et de post semper in recessu suo ab urbibus vel villis voce preconis proclamari fecit si quid solvendum restavit et reddi creditoribus instituit. Utinam sic nunc facerent nostri proceres et potentes qui non curant de debitis in ipsorum victualibus expositis, pro quibus si semel et ad tempus habere poterunt inducias, pauperibus petentibus pecunias intentantur minas. Sed veniet dies cum quod a pauperibus extoserint reddant vel usque ad minimum quadrantem penas exsolvant. Propter quod scribir Gregorius in moralibus dicens: