The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 29 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.104/106)

Propter huiusmodi prosperos eventus sibi ad votum succedentes erigebant se fatui Wallici supra se exaltantes corda sua in superbiam immemores beneficiorum Dei in luxum et luxuriam paulatim defluxerunt, obliti confessionis et pristine penitencie ac si Deus ignosceret vel dormiret aut impunitatis oblivisceretur. Sic sic corrupti sunt et abhominabiles facti sunt in studiis suis relinquentes ecclesias frequentabant tabernas quibus sermo divinus ulterius non sapuit, sacrosancta communio sacramenti eis omnino desipuit, deciis et ludicris se dedicantes crapulis et ebrietatibus sese volutantes. Cum prius cognovissent Deum non tunc sicut Deum glorificaverunt aut gracias egerunt; sed evanuerunt in cogitacionibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; 'dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.' Nam quia terga Deo dederunt, suscitavitcontra eos denuo premissos inimicos Anglos qui subito eos humiliaverunt, ut unus de Anglia fugaret decem de Wallia, et centum millenos, quia 'incrassatus est dilectus et recalcitravit et recessit a Deo salutari suo'. Propterea vidit Deus et ad iracundiam provocatus est et conclusit Wallicos in manibus inimicorum suorum; receptaverunt castra et resarsierunt, et hucusque remanet Wallia eis sub servitute tributaria. Ecce quomodo isti Wallici! Propter ingratitudinem suam et quia Deo digne gracias non egerunt pro multiplici victoria eis de Anglis collata, 'defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinacione'. Exemplum ad istud possumus adducere de Ezechia de quo Isaias xxxvii legitur quod cum angelus Domini occidisset de exercitu superbi Senachirib centum octaginta quinque milia, quia extitit ingratus, Ezechias egrotavit usque ad mortem. Unde sicut dicit Josephus: 'Licet hostias cum populo Deo immolasset non tamen digne gracias egit nec laudis canticum inde cantavit sicut patres eo tempore facere consueverunt.' Commentator Juvenalis scribit quod quedam domina Nephastes nomine impregnata et vicina partui ingressa est templa deorum ut consuleret eos super fetum an marem vel feminam foret paritura ut singulis eorum divina peteret dona. Cui primus: 'Tuus fetus erit filius, et sibi concedo pulcritudinem.' Secundus concessit fortitudinem; tercius diviciarum plenitudinem. Hiis acceptis responsis non tamen acceptatis mulier indignata est eo quod nullus eorum concessit filio vite longitudinem. Sed, ut moris fuit, templum egressa et denuo regressa ut deos pro beneficiis honoraret sacrificiis, optulit eis contraria dona scilicet pro pulcritudine lutum, pro fortitudine sputum, pro diviciarum copia derisionis nutum. Quibus sic oblatis dii nimium offensi mutaverunt fetum in utero. Nam pro dono pulcritudinis portavit caput simie, pro dono fortitudinis branchias anseris, pro dono diviciarum pellem excoriatam. Sic moraliter isti Wallici pro pulcritudine militari optulerunt lutum luxurie, pro fortitudine victoriali sputum discordie, pro opulencia virtuali nutum superbie. Et sic justo Dei judicio ut simie viluerunt per luxuriam, ut anseres debilitati sunt per discordiam. Et tandem tamquam nudi excoriati sunt per proprie libertatis et patrie amissionem et carenciam. Prolixiorem me forte debito premissis insteti ut horum exemplo cautelam in similibus sumant Scoti levitatibus huiusmodi, quod dolenter refero nimium dediti, quia ut scribit Leo papa:

Quia:

Tunc tua res agitur paries cum proximus ardet.