The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 30 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.106/108)

De infelici regimine horum Wallensium doluit ultra modum dictus abbas Johannes Powal. Qui nec valuit predicacione vel exhortacione eos a via sua pessima revocare per quam inciderant viciose. Sed propter hoc non cessavit predicare et clamare donec rauce facte sunt sunt fauces sue et pro studiosioribus vigiliia defecerunt oculi sui, vix valens inducere sordescentes reliquias Britonum ad Saxonibus resistendum. Unde cum semel sicut solito Saxones Walliam intraverunt, adhortacionibus dicti abbatis congregati sunt Britones septuplo plures Anglico. Quos quidem Britones fiducialiter animavit pugnare pro patria, terras suas et possessiones defendere, natos suos et conjuges salvare, ac pro libertate paterna usque ad mortem agonizare. Quorum quidem ipse abbas in propria persona ante certamen confessiones audiebat et absolucionem impendebat, incessanter clamitans et instanter predicare non cessans quousque acies in procinctu attingere contingebant. Propter hoc abbas in nullo consternatus sed in tantum zelatus est patrie libertatem et gentis quod, quamvis licite potuit, tamen ei aufugere non libuit, quin cum ceteris suis Wallensibus Britonibus Saxones acriter cedens apud Brinbiga super aquam de Wske doctilogus et armilogus regularis ut ita dicam canonicus mortem temporalem cum septingentis Britonibus subiit et vitam inde sempiternam mercatus est ut speratur. Non enim sic ille frater fecit de quo huiusmodi suscepimus esse relatum, qui dum exercitui predicaret et confessiones audiret ad congressum preventum est. Propter quod frater finem faciens sermoni clamavit e;ata voce dicens: 'Viri estote, confortamini, et viriliter agite. Quia habetis justiciam et pro defensione partis vestre, si quosquam contingat occumbere in hoc prelio, fidejubere audeo et in fide qua astatis promitto ipsos hac eadem nocte antequam sanguis eorum innocuus ab inimicis effusus infrigidetur cenare cum Christo.' Sed statim cum perventum fuerat ad verbea, cessabant fratris verbera, propter quod frater se a periculo salvare festinans fugam precinctis lumbis arripuit et in auram dilapsus est. Ad quem cum clamatum foret a dicentibus: 'O sancte frater, expectes et revertaris in prelio, ut juxta promissum tuum hac vice merearis cenare cum Christo', illum semper fugitando fertur respondisse: 'Proficiat vobis obserco quia hodie revera jejuno et ideo non convenit mihi hac nocte cenare cum Domino.' In hoc patet hunc fratrem unum esse de illis de quibus dixit Christus: 'Dicunt et non faciunt. Alligant enim onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum, sed ipsi digito suo nolunt movere ea.' In isto fratre verificatur quod scribit Gregorius in pastorali:

Adhuc etenim Wallia jacet sub gente Saxonica squalida et oppressa. Sperat se tamen aliquando respirare meritis Cadvaladri post illud fatale tempus de propheciis aquile et quod Merlinus Arthuro prophetaverat, maxime propter promissum angeli dissuadentis pro tunc Cadvaladrum ab Armorica Britannia ad suam Britanniam se transferre. Dicunt tamen Wallici se numquam posse jura sua ad plenum recuperare sine adjutorio sue ab antiquo confederate gentis Albanice. Nam quod sequitur apud se reputant pro diffinito:

Te cor clam cruciet; laus Cristi virginis instet;
hoc quando fiet Saxica gens periet.
Wallia revera pacieris bella serva
Scocia te serva ne fias subdita serva.
Wallia dampna feres; tum de relevamine speres.
Scocia fine bono pocieris celebri dono.
Quos tibi serviles reputabis, Anglice miles,
hiis dum tu viles opus est fatearis heriles.
Bruti posteritas Albanis associata
Anglica regna teret marte labore nece.
Flumina manabunt hostili tincta cruore.
Perfida gens omni lite subacta ruet.
Quem Britonum fundet Albani juncta juventus;
sanguine Saxonico tincta rubescet humus.
Historie veteris Gildas luculentus orator
hoc retulit parvo carmine plura notans.
Vigebunt Britones Albanie gentis amici.
Antiquum nomen insula tota feret.
Ut profert aquila veteri de turre locuta,
cum Scotis Britones regna paterna regent.
Regnabunt pariter in prosperitate quieta
hostibus expulsis judicis usque diem.

Ad idem:

Voci verisone Merlini spem prope pone.
Scoti cum Britone sternent Anglos in agone.
Flumina manabunt de sanguine; quos superabunt
montes planabunt Britones, diadema levabunt.
Insula tunc uti sic debet nomine Bruti,
cum Scoti tuti vivent Angli quasi muti.

Anno domini m° cccc° xviii Walterus abbas Sancti Columbe munus cepit benediccionis xvii die aprilis, et in octavo die sequenti benedictus est dominus Adam de Crennach abbas de Scona vir magne religiositatis et sciencie, primus a domino Roberto Cardine apud Dunk', secundus a domino Henrico de Wardlaw apud Santumandr' episcopis eorundem.