Cap. 4 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.10/12)
Anno domini m° ccc° xcviii domina regina constituit grande hastiludium xii militum quorum precipuus erat filius suus princeps regni David Stewart qui eodem anno affectus est dux Rothsaien'. Huiusmodi tirocinium fuit
contigue a parte aquilonali ville de Edenburgh ubi nunc est lacus.
Anno sequenti auidam honorabilis miles Robertus Morley Anglicus cum honesta comitiva Anglicorum de rege Scocie assecuratus intravit Scociam et ciphum regis vendicavit. Cui opposuit se dominus Jacobus Douglas de Strabok,
sed nichil ad propositum actum est. In recessu tamen huius Morley apud Berevicum conflixit uno die singillatim cum duobus militibus de Scocia videlicet Archibaldo de Eadmanston Hugone Wales ad ictus talliatos. Et de ipsis
Anglicus probiorem partem assecutus est. In crastino vero cum eo conquassavit et contrivit Morley, ut judex qui et Anglicus timens sibi mortem inferri nondum numero completo percussionum cessionem clamavit, et abhinc Scotos
de congrediendo nuquam fuit insecutus. Tantas etenim espensas circa actus militares in diversis regionibus fecit iste Morley ut qui, non habens ulterius ad sustentandum hanc vanam gloriam, in se desperans lectum egritudinis
incidit et pre inopie tristicia finem vite dedit. Huiusmodi igitur huius militis operacio vanitas merito dici potest quia ut ait Hugo:
Propter quod poeta:
O res quam fragilis quam fallax gloria mundi;
quam cito mundanus dulcor, amarus erit.
Eodem anno inventus est in Scocia falsus monetarius qui de mandato regis usque ad mortem est decoctus. Anno domini m° ccc xcvii rex Robertus tercius celebravit magnum consilium apud Perth ubi filium suum primogentium David Stewart de comite de Carrik fecit ducem Rothesaycen' et dominum Robertum fratrem suum gubernatorem tunc regni de comite de Fife et Menteth fecit ducem Albanie. Ante quem nullus legitur dux fuisse post decessum Fulgencii qui in bello campestri interfecit in Britannia imperatorem Severum. Hec solempnitas facta fuit in Scona xxxviii die aprilis domino Waltero Treyl dominus David Lindesey factus est primus comes de Crawfurd. Valens miles et in omni probitate bellica quamplurimum commendatus, qui inter cetera sue probitatis insignia de domnio de Well' in diebus suis milite famosissimo apud Londonias in presencia regis Richardi secundi anno etc xc° in hastiludio guerrico gloriose triumphavit. De cuius probitate militari hucusque in Aglia fama percelebris commemoratur.