Cap. 1 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.216/218)
Consideranti michi de instabilitate status huius regni, ut pote in quanta requie opulenta et justicia optabili in diebus clare memorie domini Jacobi regis nostri defuncti, cuius actus et temporum vicissitudines nunc sum descripturus, respectu fallacis instantis evi, magis flere libet quam ulteriorum cronicarum telam retexere. Sed quia celeste gaudium non nisi per terrenas amarituldines recuperare speramus, ad toleranda paciencius adversa spes felicitatis que presenti miserie succedit nos corroborat, ut ipsa spes manentis leticie leviget tristiciam transeuntis angustie. Sic et si mortuus sit legifer noster rex et auriga, non tamen ut mortuum omnino deploremus, similem enim sibi reliquit heredem eiusdem quidem nominis. Sed utinam usque ad mortem non inferioris ominis. Qui hucusque hilarem sui suis saltem innocuis liegiis prebet opinionem adolescens. Cuius, laus Altissimo, inter etatis inicia virtutis indicia coalescunt. Sed ut proverbialiter dicitur: 'Dum herba crescit vitulus deficit.' Longum reputamus adventum tuum, o rex, ad etatem virilem qua valeas nos cotidiana tirannide turbatos raptis et spoliis depressos de tribulacione qua nos alius adjutor. Meminerisque te legis esse latorem ut compescas latronem, raptorem refrenes. Quod si absit, non recte regas, leges non legas, sed firmas exleges.
Sed heu! nunc quia nos miseri in defectu justicie deflemus tempus tempus advenisse de quo Ovidius in metham':
Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus,
non socer a genero; fratrum quoque gracia rara est;
victa jacet pietas c'
Propter quod utique dicere et sentire possumus cum poeta:
Aurea tempora primaque robora preterierunt.
Aurea gens fuit, et simul hec ruit, illa ruerunt.
Flebilis incipit, aurea suscipit, aurea metas.
Transiit ocius et studium prius et prior etas.
Gracia firmiro,
ordo valencior esse solebat.
Melleque lactea, lacteque mellea terra fluebat,
afflua frugibus, arva rigantibus arida celis,
dans bona dantibus, atque fidelibus ipsa fidelis.
Pax dabat ocia, gens erat inscia
prorsus obesse;
terra fidelibus afflua patribus, afflua messe.
Pax jacet irrita, terraque perdita jusque bonumque.
Huius amor ruit, illius aruit: aret utrumque.
Terra negat sata, pax homini data sola fugatur.
Que rata floruit, irrita corruit et violatur.
Lex Domini ruit, improba non luit improbus ausus.
Ausibus ulcio deest, datur unccio pro cruce plausus.
Vis caret obice, crimina vindice, judice lites,
probraque
verbere furtaque carcere presule mites.
Prorsus ad impia larga licencia fertur ubique.
In mala curritur, et male vivitur, itur inique.
Propter enim gemitus inopum et miserias pauperum, quos eciam ego qui hec scribo presebti et eodem die vidi et audivi in proximo et confinibus meis pauperes denudari vestibus et utensilibus inhumaniter spoliari, dicam cum eo qui dicebat: 'Vidi calumpnias que sub sole geruntur, et lacrimas innocencium et eonsolatorem neminem nee posse resistere eorum violencie cunctorum auxilio destitutos. Laudavi magis quam viventes, et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est nec vidit mala que sub sole fiunt.' Ecclesiastes iiii°. Unde et ego alter eque ut in trenis Jeremias idiomate varians celeumata de cordis penetralibus erumpere cogor et dicere compellor:
Lauch liis down our all, fallax fraus regnat ubique.
Micht gerris richt doun fall, regnum quia rexit inique.
Trewthe is made no thrall, spernunt quam dico plerique.
Bot til Criste we
call, periemus nos animique.