The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 16 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.260/262/264)

Quamquam igitur instructus fuit dominus rex premissum dominum de Insulis secutum fuisse consilia, dum compos fuerat sui, minus conveniencia, monuit eum tamen sepius et salubriter mores suos in melius mutare, et amodo gestus lasciviores declinare, et sic se imposterum erga regem et suos liegios exhibere, ut perinde mereretur ampliorem eius favorem assequi et de speciali retinencia computari. Quem se bene facturum promittentem rex libertati donavit, attendens ad illud Valerii de memoralibus dictis dicentis:

Ad propria igitur dictus dominus de Insulis reversus, inferiorum consilia secutus villam regiam de Invernes contemptibiliter combussit. Propter quod rex nimium offensus congregavit exercitum anno domini m° cccc° xxixm et in quodam marisco de Lochabir fugavit dominum Alexandrum habentem secum de Rossen' et Insulanis ultra decem milia virorum in vigilia nativitatis Beati Johannis Baptiste. Ubi viso regis vexillo displicato recesserunt ab eo duo tribus, scilicet de Clankatan et Clancameron, et regis imperio se subdiderunt. Et in festo palmarum sequenti tribus de Clancatan occidit in quamdam ecclesua quasi totam progeniem de Clan Cameron ad numerum. Cernens igitur isdem Alexander se non posse refugium rege offenso infra regnum invenire misit sibi legacionem tractans de pace. Sed rex nullo modo tractatum admittens, posuit seabsolute Alexander in misericordia regis et pridie ante festum sancti Augustini doctoris coram magno altare Sancte Crucis de Edenburgh, camisia et femoralibus tantum indutus flexibus genibus, regina cum dominis majoribus regni intercedentibus, optulitm et reddidit regi nudum gladium. Qui eum gracie admittens misit eum castro de Temptalon sub regimine nepotis sui domini Willelmi comitis de Angus, donec ulterius avisaretur quid de eo faceret. Matrem eius comitissa de Ross' commisit custodie apud insulam Em oniam Sancti Columbe, in qua stetit per annum et duos menses.

Anno domini m° cccc° xxx nati sunt gemelli fratres filii regis apud monasterium Sancte Crucis de Edenburgh xvi die mensis octobris id est festo Sancti Michaelis de Monte Tumba. Quorum prior natus vocatus est Alexander qui moritur infans; secundus vocatus est Jacobus, nunc laus Deo superstes et rex annorum xiiii. Hos fratres in baptismate rex milites fecit, una cum filio cuiusdam nobilis Romani principis domini de Porcariis tunc ibi presentis, nec non filios et heredes diversorum magnatum, videlicet Willelmum Douglas primogenitum et heredem domini Archibaldi tercii hoc nomine comitis de Dowglas. Qui quidem Willelmus post mortem patris fuit comes eiusdem. Qui Archibaldus stetit comes ix annis. Ad cuius comitatum successit dominus Jacobus de Dowglas filius domini Archibaldi primi huius nominis comitis. Fecit eciam militem rex eo die Willelmum filium dicti domini Jacobi heredem suum nunc comitem eiusdem, una cum Johanne filio et herede Simonis Logan de Lestalrik, Jacobum de Eadmunston eiusdem, primogenitum eciam domini Willelmi de Crechton cancellarii, necnon filium et heredem domini de Borthwik, etate tunc teneros et nostri regis nunc superstitis commilitones. Eodem anno rex de Flandrea adduci fecit immanem fundam bombardicam eris metallo fabrifactam. In cuius circumferencia grossioribus gramatibus sic erat scriptum:

Illustri Jacobo, Scotorum principi digno.
Regi magnifieo, dum fulmino, castra reduco.
Factus sum sub eo; nuncupor ergo Leo.

Eodem anno incepit pestilencia volatilis in Edenburgh mense februarii.

Anno domini m° cccc° xxxi° indiccione ix die veneris septima septembris anno primo domini Eugenii pape quarti incoatum est consilium Basilien'. Eodem anno ob certas causas dominus rex arrestare fecit Archibaldum tercium hoc nomine comitem de Douglas et dominum Johannem Kenedi militem nepotes regis. Comitem misit custodie castro de Lochlevyne, et nepotem suum servavit in castro de Strivelyne. Ubi sic arcte custodiebantur usque sequens festum Sancti Michaelis. Qui rex tunc ad parlamentum suum apud Perth ad instanciam regine episcoporum et prelatorum comitum et baronum remisit omnem offensam utrique comiti Douglas videlicet et Rossen' ipso Kenedy adhuc custodie conservato.