Cap. 17 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.264/266)
Paulo ante quidam insulanus Dovenaldus Baloch nomine filius partrui dicti Alexandri de Insulis quasi de latibulis caput erexit, et cum aliis suis sequacibus Insulanis terram de galeis apud Lochabir peciit. Ubi ante se invenitdominos Alexandrum et Alanum Stewart comites de Mar et Catemes cum valenti exercitu. Quos inconsternates cum minore tamen potencia aggrediens, dictum dominum Alanum filium domini Walteri comitis Adolie cum sexdecim armigeris de domestica familia eius cum multis aliis apud Inverlochqwi interfecit, et comitem de Mar cum aliis hincinde fugavit et statim ad Hiberniam presidio se dedit. Eodem mense conflictum est acriter apud Stranavern inter Angusium Duff et Angusium de Murrave qui paulo ante carceres regis evaserunt libertati donati. Cum utrolibet summabantur de catervanis mille et bis ducenti, et hii omnes una die mutuo se mactabant. De tanto numero vix vivi novem persone evaserant. De quo non modicum multis est mirandum quod ita animosi sese impeterent quod nullus ad salvandum suam vitam fuge beneficio se muniret. Quod sit ideo quia nostri Scoti transmontani in confinio sive marchia mundi constituti parum senciunt de torrida estate sive solis estu quo sanguis amicus nature siccaretur: et ideo ceteras naciones mundi audaciores naturaliter sunt reperti. Ad propositum bene facit quod scribit Vigecius de re militari libro primo capitulo iii° dicens:
Eodem anno hiemps erat asperima gelida et procellosa, adeo ut bestie et pecudes tam domestice quam silvestres pro majore parte extincte sunt. Eodem anno obiit papa Martinus quintus; in quinto idus marcii mitratus est papa Eugenius quartus. Eodem eciam anno abbas de Iona insula idest Icolmkil apud Tulilum in sinodo fecit obedienciam manualem domino Roberto de Cardiney episcopo Dunk' tamquam suo diocesano ordinario.