The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 18 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.268/270)

Secundo anno ante hoc rex fundavit apud Perth nobile monasterium ordinis Cartusii; unde quidam:

Annus millenus vicenus sicque novenus
quadringentenus Scotis fert munera plenus:
semina florum, germina morum, mistica mella,
cum tibi, Scocia, fit Cartuesia sponsa novella.

In hoc monasterio prefuit primo venerabilis pater Osuualdus prior Alemannus vir magne sciencie et sanctitate vite preclarus. Cui successit dominus Adam de Hangaldsid Scotus qui in partibus transmarinis per magna tempora religiosissime in ordine stetit, sed ad instanciam regis magnus prior Cartusie eum licenciavit sicut et predecessorem suum ad introducendum formam in religione Scocie. Sunt sicut audivi nonnulli qui derogant isti sanctissimo ordini quia ut allegant non audierunt de miraculis eorum de ordine sicut de aliis sanctis aliorum ordinum. Nec mirum quia in quantum possunt huiusmodi celant, soli Deo placere desiderantes, et ideo dubitare de sanctitate vel puritate ordinis non solum est sacrilegium sed blasphemum. Quia si istud est dubitare est eciam dubitandum an Beatus Johannes Baptista qui hanc vitam elegit de duxit sit sanctus. Et idem dominus Jhesus qui ante omnem predicacionem heremum ingrediens immediate post baptismum hanc vitam suo exemplo in multis jejuniis vigiliis et temptacionibus consecravit. Idem de Helia et Heliseo et de innumeris sanctis patribus. Unde sciendum est quod miracula communiter fiunt ad probandum sanctitatem illius qui ea facit quando aliquid dubium potest insurgere circa sanctitatem eius, vel fiunt ad alicuius vel nonnullorum infidelitatem convincendum vel confutandum, dicente Isidoro de summo bono libro primo:

Ubi autem per Scripturam Sanctam vel evidenciam constat de sanctitate talis persone raro fiunt miracula. Nam non legimus Johannem Baptistam in vita sua aliquod fecisse rniraculum cum tamen inter natos mulierum major eo non surrexit. Et ideo cum quererent Pharisei a Johanne Baptista de eius sanctitate ammirantes quis esset, non produxit miraculum sed Scripturam dicens: 'Ego vox clamantis in deserto.' Secundo austeritatem vite sue cum abrenunciacione temporalium omnium et perseverancia usque in finem, quo est impugnabile genus probacionis sanctitatis ut in Scripturis Sacris valde habetur quia hoc est tollere crucem et sequi Christum. Et istud non est nisi justorum et sanctorum ut in Psalmo: 'Aperite mihi portas justicie' idest sanctitatis et virtutum; 'ingressus in eas confinitebor Domino' scilicet laudando eum perseveranter. Sequitur: 'Hec porta Domini justi intrabunt in eam', quia talis vita cum perseverancia dumtaxat est electorum dei, quia celum et cella vicina sunt. Unde quidam:

Cella dei sedes, in qua sibi, si bene te des,
hinc, cum decedes, victor cum laude recedes.

Quia de cella numquam vel raro fit transitus nisi ad celum, nam cella diucius retinere non potest nisi illos qui sunt de electis dei, dicente Bernardo: 'A cella enim in celum frequenter ascenditur; vix aut numquam a cella in infernum descenditur, nisi sicut dicit Psalmista: "Descendent in infernum viventes" ne "descendant morientes". Hoc enim modo cellarum incole illuc sepe descendunt: nam sicut assidue contemplando celestiagaudia revisere amant ut hec ardencius appetant, sic et inferni dolores ut horreant et refugiant. Et hoc est quod inimicis suis imprecantur orantes ut descendant in infernum viventes. Moriens autem vix aut numquam aliquis in infernum a cella descendit, quia vix umquam aliquis nisi celo predestinatus usque ad mortem in ea persistit.' Hec Bernardus ad fratres de Monte. Ad hoc operatur quod dicitur:

Cella tenor legis, celestis regia regis.
Hic in mente legis qualiter acta regis.
Si querat tua vis celos, est cella suavis.
Querere si tua vis, est tibi cella gravis.
Cellula, celorum via pervia duxque piorum,
ad loca sanctorum rapitur pia turba tuorum.
Mente tibi munda glutinatus morte secunda
non condempnatur, sed sursum glorificatur.