Cap. 19 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.272/274)
Probacio igitur sanctitatis Cartusiensium per miraculum est valde deficiens, quia eciam per malos fiunt miracula, Christo attestante qui ait: 'Nonne in nomine tuo prophetavimus, nonne demonia ejecimus?' Quibus dicetur: 'Amen dico vobis, nescio vos.' Causam quare non omnibus sanctis miraculorum virtus attribuitur assignat Augustinus dicens:
Concludendo igitur quis sane mentis posset dubitare de sanctitate ordinis Cartusii? Qui relinquentes voluntarie mundum patrem matrem agros c', abrenunciantes omnibus pompis diviciis et mundane glorie, includunt se infra unam mansiunculam in fame et siti et continua continencia laudantes Deum, sustinentes humili corde temptaciones prout Creatori placet eos visitare, et sic finientes dies suos. Desiperet qui aliter saperet cum repugnaret verbis Spiritus Sancti dicentis de talibus per Psalmistam: 'Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondisti timentibus te.' Et si vis scire qui sunt, sequitur: 'Abscondes eos in abscondito faciei tue a conturbacione hominum.' Multi legimus fuerunt qui de miraculis Cartusiensibus quesierunt. Qualis inter alios fuit ille Petrus abbas antiqus Cluniacen', qui fuit avidus indagator miraculorum precipue religiosorum, componens volumen satis autenticum de huiusmodi. Quod quondo venit ad miracula ordinis Cartusiensis, sic inter cetera scribit: 'In illo sacro ordine multa miracula facta sunt; sed pauca que hic pono ab eisdem vix potui eciam cum magno labore extorquere, quia tamquam humiles nolentes in talibus gloriari abscondunt illa celant et excusant.' Huius nichilominus ordinis legimus preclarissimos vite santos miraculis insignibus coruscantes, videlicet Hugonem episcopum Lincolnien' in Sabaudia oriundum, Antelmum episcopum Bellicen', Stephanum Dien', et duos Hugones Bellicen' episcopos. Et si isti sancti fuerunt quia et fuerunt miracula perstupenda, sicut patere poterit eorum historias intuenti. Maius tamen miraculum est hominem mortuum et fetentem peccatis, non solum quatriduanum sed per decem, viginti vel triginta annos in eis putrescentem, suscitare ad vitam spiritualem per bona exempla bonam doctrinam per oraciones et similes actus spirituales, sicut subito videmus homines vanos ad huiusmodi ordines convolare. Nonne igitur tibi videtur supra omnia miracula corporalia quod ille qui heri ardebatin diviciis et avariciis, nee sufficiebant sibi modi vel artes ad congregandum per phas vel nephas, quod hodie omnibusrenuncians velit perpetuo vivere in paupertate? Legimus quod cuidam juriste volenti infra annum noviciatus recedere temptatus de ordine, quia vivere in paupertate? Legimus quod cuidam juriste volenti infra annum noviciatus recedere temptatus de ordine, quia viderat sepelire quemdam monachum cum cinere et cilicio sine pompa, apparuit ei angelus dicens: 'Ex hoc vis recedere? Revertere, quia omnes in hoc cimiterio sepulti sunt in gloria eterna excepto uno converso proprietario.' Propter quod quidam:
In cella stabiles nil formidare tenentur;
nam celi vigiles hos vallant atque tuentur.
Hos faciunt fortes quos reddit cella gravatos.
Dum sompnum capiunt, tollunt super astra beatos.
Qui tibi dat dorsum te
deserit, atque retrorsum
mortuus introrsum cadit in tormenta deorsum.
Nulli namque datur quod sub cella moriatur,
si non salvari meruit sursumque beari.
Hoc sonat inclusa Cartusia quod caro tusa.
Hec de Cartusiensibus sufficiant ad declarandum devocionem regis hunc ordinem in Scociam adduecentis, cum tamen, ut audivi a notabili clerico dicente, se legisse in una tabula provinciali huius ordinis in quadam ecclesia omnes et singulas domos uniuscuiusque provincie et invenisse in Scocia quatuor domos huius ordinis, videlicet Bewlyne Pluscardy Hartcatane et in Valle Sancti Johannis. Ubi autem illa vallis fuerit nescitur; sed nunc apud Perth dici potest Vallis Sancti Johannis que in cartis fundacionis loci dicitur Vallis Virtuosa. Hanc narracionem audivi a dicente per multo annos antequam fuit cogitatum hanc domum Cartusii ibidem fundari.