The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 27 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.300/302)

Iste igitur annus fatalis percussit istud nobile regnum et nimium concussit. Qualiter autem et quemadmodum proposui differre per scriptum, eo quod scribenda non occurrunt ad votum. Sed et nunc duplex me materia provocat ad scribendum. Illinc me virtutum suarum naturalium et moralium prerogativa ad sermonem trahit; hinc ad singultum retrahunt dampna communia.

Nunc igitur lugubriora scripta depromere cogor que tamen nimium contraria sunt voto. Sed quia sors habet humana solvere debita morti, mors tamen amara sorti non parcit humane, genera singulorum et singula generum in carne vivencia sub sua lege concludens, ecce regem nostrum casus fatalis extremitati regiminis subjecit, et tenuis solucionis anticipans terminum ante diem si Deus dedisset extorsit debitum dum adhuc ordiretur tela intercisa! Veram igitur sentenciam sencio dicentis:

Hanc infortunabilem mortem, ut dicitur, regi intulit patruus suus comes Atholie inveteratus dierum malorum qui latenter, ut dicitur, aspirabat ad regni apicem nanciscemdu. Propter quod ut ostea ad noticiam devenit auctor et instinctor fuit et consiliarius precipuus ad perdendum ducem Rothsaie necnon ducem Albanie Murdacum et eiusdem binos filios, qui ipsi comiti vita comite si sors sustineret de jure regno preficerentur. Ipse etenim, ut confessum est, instruxit nepotem suum Robertum Stewart et Robertum Graham cum nonnullis aliis complicibus ad ipsum regem sicarie occidendum, ut vel sic ipse quasi imperceptibiliter regni gubernacula conquireret et de filio regis tunc septenni ad libitum quamvis non ad licitum tractaret ut ad minus cum futuro rege ipse consors esse putaretur. Sed ut poeta scribit Lucanus:

Nulla fides regni sociis omnisque potestas
impaciens consortis eti. Nec crede consorti.
Fraterno primi maduerunt snaguine muri.

Premissus igitur Robertus Stewart nepos comitis Adloie domesticus intimior et consanguineus regi familiarior (de quo verificatur: 'Nulla pejor pestis quam familiaris inimicus.') cum dicto Roberto Graham et septem aliis de nocte infra sacrum tempus quadragesime xxi° die rebruarii, regni sui xxxi° anno, vite vero quadragesimo iiii°, infra monasterium fratrum predicatorum de Perth crudeliter et insidiose proditores pestiferi, regina eciam graviter vulnerata, primo cubicularium suum Walterum Straitun adolescentem extra cameram a rege missum ad cellam pro vino, deinde ipsum regem occiderunt. Nec fuit de suis qui eidem opem contulerit vel ad vindicandum pro tunc mortem eius se poneret preter dominum David de Dunbar militem fratrem domini Georgii comitis Marchie, qui audita sedicione de villa festinavit, thalamum regis proprio cruore volutati et exanimis intravit, et ipsos post perpetrati sceleris flagicium extracto ense insequens ab eisdem manu sinistra quasi certis digits mutilatus graviter vulneratus abcessit.*

Notes (p. 381, n.60):

"At the end of the chapter (*) MSS FF and P add:

Tantum in se et in regio statu confisus est rex quod pro nichilo duxit habere secum cubicularios viribus prestantes, quia putabat quod non forent regnicole qui auderent mittere manum in Christum Dominum. Ideo scribit Jeronimus:

The quotation from Jerome has not been identified."