Cap. 28 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.302/304)
In huius igitur illustrissimi regis nostri morte dolorosa quotquot regnicole sumus bibimus de calice amaritudinis quem propinavit nobis Altissimius. Cuius haustu bibulo inebriavit nos abscinthio et felle potavit mors eius emula. Quem adhuc dum ordiretur tela vite Dominus pro velle succidit cum abbreviato ordinario vite cursu. Antequam ad senilem cresceret etatem, mors precurrens ipsum nimis tempestive rapuerit et raptum festina in Cartusii sanctuario receperit sepultura. Heu Ade peccatum et nostrum propter quod immortalitatis exutus aptitudine moriendi inevitabili necessitate non solum ipse sed in ipso omnis sua posteritas sentencialiter sunt addicti! Et sic de radice corrupta corrupti processere ramusculi, et de parentis vicio notam progenies subsecuta contraxit ut ex acerbitate uve quam parens comederat filiorum dentes inposterum obstupescant. Unde mors, tributum sibi in humano genere sic universaliter constitutum sine personarum delectu a singulis exigens, hoc a legifero nostro rege Jacobo preterire noluit non exactum, dum ipsum nuper (si fas sit dicere) tam importuna impietate conveniret et tam onerosa immanitate exigeret, ut sui regiminis tempora breviori quam expediret curriculo terminaret, non solum in amaram sue regie peculiaris sanguinitatem familie, sed in universorum trium statuum tam salubris consultacionis quam pie subvencionis carenciam et defectum. Hic enim valde circumspectus erat et industriosus, prestans virtute et ingeniosus. De cuius probitatis et virtutis preconio non quidem de singulis generum sed de genere singulorum breviter conferamus. Fuit enim statura mediocris, paulominus brevis, corpore conveniens et ossibus grossus, artubus fortis et incredibilis vigoris, ita ut ultro ad colluctandum secum lacesceret quemcumque statura procerum, hoc tamen maxime timens ne in tali colludio timeretur; optimus architenens et hastiludiator gnarus; ultra communem usum hominum lapidis jactor et mallei projector; tamquam alipes velocissimus cursor, eques strenuissimus et viator. Hic etenim in musica non solum in sono vocis sed et in artis perfeccione quemadmodum in timpano et choro, in psalterio et organo, tibia et lira, tuba et fistula, non inquam avide ad usum sed ad summe perfeccionis magisterium.
tamquam alterum Orpheum principem et prelatum omnium cithararedorum citharizancium in citharis suis delectabiliter et dulciter illis predotavit. In hoc patuit ipsum naturalem fore Soctum, ipsos eciam Hibernienses in modulacionibus liricis mirabiliter precellentem. De quibus congratulando propter huiusmodi artis periciam loquitur autor de mirabilibus Hibernie distincione tercia dicens.