The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 33 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.318/320)

Fecit enim multa bona in vita sua regno perpetue profutura. Unde cum sibi consteterat regnum Noricis obligari pro Insulis in inestimabilem summam a multis retroactis temporibus insolutam, misit rex suum militem intimum dominum Willelmum Crechton et magistrum Willelmum Fowlez custodem sui sigilli privati cum honorabili familia regi Norwegie in ambassata. Ubi sic per instruccionem et industriam regis actum est quod de preteritis quitanciam reportarunt. Et ab hinc solvetur tantum annuatim nisi summa centum librarum sterlingorum. Fecit eciam pacem inter regnum nostrum et Holandos, qui ante reditum eius de Anglia mercatoribus Scocie intulerunt innumerabilia dampna. Firmam pacem stabilivit in regno, nec magnates vel mediocres inter se rixantes passus est aliquatenus comperta discordia ut assolent desevire. Sed ubicumque eciam et in finibus regni audierat oriri disturbias, statim ad scripturam breviloquam sub signeto missam sopite sunt, quia in tantum regnicole timebant eum offendere quod nusquam reperiebatur tam alti cordis et potencie vir qui precepti sui scripture vel eciam nuncio verbali contradicere fuerat ausus vel reniti. Quod si quis obsteterat, statimpenam luit, sicut de facto accidit statim post adventum eius ad regnum quod quidam in malefactis famosus de transalpinis partibus rapinam fecerit de duabus vaccis a quadam paupercula Sunamite. Qua ab ambrone querulis rogatibus restitucionem peciit de spolio, alias seipsam constrinxit juramento se nequaquam calciari donec regi conquestionem de eo faceret. 'Mencieris', ait raptor mulieri. 'Antequam presencia eius pocieris te faciam calciari.' Et incontinenti cum quodam malliolo et clavis ferreis affixit plantis paupercule duas ferraturas equi. 'Nunc', inquit, 'calciata recedas et in opcione tua sumas an loquelam gemitus effundas vel de me regi tuo conquiras.' Que postquam sanata de lesione convaluit, regem adiit, facti seriem retexuit, et in argumentum querele cicatrices vulnerum in pedibus ostendit. At rex confestim accito cursore scripsit viceomiti et magistratibus in cuius vicecomitatu raptor residebat. Qui mox ligatum regi presentari fecerunt reum apud Perth, ubi de roborea et maleficio convictus statuit ipsum rex collobio lineo contegi in quo depicta fuit hominis imago connectens quasi ferraturas equi plantis mulieris. Et sic continue binis diebus per vicos ville ad spectaculum intuencium circumduci ligatum, deinde ad caudam jumenti trahi et patibulo suspendi fecit. Consulte utique fecit rex quod tam acriter in principio tam patulum facinus punivit, quia, ut ait Cassiodorus:

Scivi eciam propter quod loquor quendam magnum nobilem regis consanguineum propinquiorem in curia regis residentem, nescio qua occasione; sed quia in aula regis altri dedit alapam, rex ipsam manum ferientem super tabulam commensalem extendi jussit et juveni illi alaphisato cultellum tradidit, precipiens sub pena mortis ut illam manum sic cancellatam feriret et volam perforaret. Quo audito regina cum dominabus prelati cum clericis ad terram prostrati vix per hore spacium remissionem reo optinere valebant, percussore nichilominus ad tempus tam a curia quam presencia regis sequestrato. Ad memoriam forte eius pervenerat quod libro de moribus scribit Seneca dicens: