Cap. 34 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.322/324)
Sedebat igitur tunc populus in opulencia pacis, a raptoribus securus, in jocunditate cordis, serenitate mentis, tranquillitate animi, eo quod rex sapienter a regno pepulit simultates, compescuit rapinas, discordes cedavit, et inimicos concordavit.
In hoc enim ut scribit Cassiodorus virtus regis extollitur et gracia eius servatur, si in equitate pacis populum dirigat et in justicie vigore conservet. ‘Hec
enim est bonarum arcium mater decora. Hec mortalium genus reparabili successione multiplicans facultates, et tantarum rerum ignarus cognoscitur qui eam minime quesisse sentitur.’
‘Tale bonum’, inquit Augustinus, ‘est bonum pacis, ut in rebus creatis nil graciosius solet audiri, nil delectabilius concupisci, et postremo nichil utilius possideri.’
O qui nunc hiis disbus tranquillitatis et pacis caremus beneficiis! Quam letanter vidissemus et gratanter solito more recepissemus jocunda pacis jocalia! Sed et ipsum amatorem et conservatorem pacis regem nunc amissum quem tunc modice respectu instantis seculi appreciabamur viventem vidissemus libencius si licencius, totisque personam eius amplexibus strinxissemus. Sed ut ait Hildebertus:
Hoc est hic hominis, semper cum tempore labi,
et semper quadam condicione mori
Est hominis nudam nasci, nudumque reverti
ad matrem, nec opes tollere posse suas.
Est hominis putrere solo, saniemque fateri et
miseris gradibus in cinerem redigi.
Ubi est ergo nunc, o rex, quo te videbimus? Sed unde est quo te sicut solito audiemus, quando ut primo die ingressionis tue ad regnum de Anglia, cum relatum tibi fuit a dicente de necligenti regni gubernacione furto fraude et rapina expositi, dicebas voce virili: 'Si Deus mihi vitam dederit, ipso auxiliante et vitam saltem michi caninam prestante, faciam per universum meum regnum clavem castrum et dumeta vaccam absque possessoris ambiguo admodum custodire'? Que omnia pro tempore sue gubernacionis, ut premiserat, feliciter contingerunt.
Tunc nova gloria pectora sobria clarificabat,
solvit enigmata, veraque sabbata continuabat.
Ptria luminis, inscia turbinis, inscia litis,
cive repleta est, civeque leta est Isrealitis.
Patria splendida
terraque florida, libera spinis,
fida fidelibus est ibi civibus, hic peregrinis.
Pax erat omnibus illa fidelibus, illa beata
inresolubilis invariabilis intermerata.
Pax sine crimine, pax sine turbine, pax sine
rixa,
meta laboribus atque tumultibus anchora fixa.
O bona patria! Num tua gaudia prisca videbo?
Dic mihi, flagito, verbaque dicito, dicque: 'Videbis.'