Cap. 36 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.328/330)
In tantum exercuit pacis scemata quod in die sui funeris oblitus erat secum habere virorum forcium presenciam et solacia. Et quia omnia quasi succedebant sibi feliciter ad votum, nichil formidabat sibi fore contrarium. Sed ut ait Augustinus:
Exemplo igitur huius discant reges ut semper secum habeant collateraliter electos viros quos numquam paciantur a sua presencia abesse, quia magne providencie et cautele est previdere illis que quamvis raro eciam interdum evenient dum non sperantur. Et
Felix quem faciunt aliena pericula cautum, quia ut docet Ovidius de remedio amoris:
Cum feriant unum, non unum fulmina terrent: uno percusso, turba pavere solet.
De regibus mundi potencioribus forcioribus et sapiencioribus legimus eos semper constipatos fuisse non solum die sed potissime in nocte electorum forcium manu armata. Unde de Sapiente Salomonis dicitur: 'En lectulum
Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes gladios tenentes, ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.' Legimus eciam de invictissimo rege Karolo Magno quod
circa lectum eius per singulas noctes assidue centum viginti fortes vicissim tripartiti ad custodiam eius deputabantur ut patet supra libro iii capitulo lx.
Legimus eciam opulentissimum regem Assiriorum Sardanapallum, quod non curabat circa sui custodiam habere fortitudinis viros, propter quod prefectus ipsius Medis prepositus nomine Arbactus super eum irruit et indefensum
trucidavit. Qui in regem sublimatus regnum in Medos transtulit ab Assiriis ut patet supra libro ii° capitulo xviii pro isto vide supra libro iiii° capitulo xxviii° et libro ix° capitulo liiii. Isto modo ut creditur
proposuit comes Atholie quod rege e medio sublato eius sublimaretur in solio quia, ut communiter dicitur, habebat ante per magna tempora ex instruccione cuiusdam mulieris sortilege ipsum cum maxima solemnitate debere
diademate spectabili regni coronari. Quod utique advenit ad modum illius de quo scribit Holkot quod clericus fuit in Anglia nigromanticus. Cui demon apparens promisit quod foret rex Angliem et cum tanta milicia duceretur
in medio regni sicut umquam Eadwardum filium Henrici viderat equitare. Hic tandem in Northampton tempore parlamenti sedicionem subtiliter inter proceres commovens convictus fuit solemniter et tractus ac tamdiu patibulo
suspensus quamdiu ossa ossibus adherebant. Simili scribit Cesarius de quodam converso in diocesi Colonen' quod primo inter monachos didicit legere, occasione cuius fecit sibi scribi libros, quos dilligenter sed et contra
prohibicionem abbatis studuit et intellexit, et aviditate discendi apostatavit. Cui apparuit Diabolus in specie boni angeli precipiens sibi ut studio vacaret, quia in proximo ad episcopatum promoveretur et ad eundem dignus
haberetur qui monita deceptoris studiose exequens. Tandem sibi apparuit monens eum ut quanto cicius poterat ad Abirstadensem ecclesiam festinaret, quia ibi sede vacante in pontificem sublimaretur. Letus igitur de promisso
stultus effectus festinavit se; et in domo cuiusdam rectoris ecclesie prope civitatem hospitatus, pallefridum persone cum toga eius foderata furatus ad eleccionem profectus est, ubi ab exploratoribus arrestatus de furto
accusatus pro apostata denunciatus stalatus et mitratus est. Sic dum sitiret promocionem episcopatus, adeptus est confusionem furis et apostatatus. Huic comiti per omnia contigit, ut in sequentibus patebit.