Cap. 39 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.8, pp.336/338/340)
Stacionem huius laboriosi operis hic statuo terminandam, supplicans lectori curiali ut in quibus forte ex minus accurate scripture testimonio exemplaria secutus excessi, vel ex assercione narrancium ad unquem secundum rei geste seriem transgressum est, michi non imputet, sed secundum quod alias plenius sciverit errata sine livore corrigat et reformet. Non enim negare potero quin aliqua plura et pociora et eciam planiora ad intellectum legentis occurrere poterunt que merito debeant reparari. Sed quia nichil in humanis invencionibus perfectum reperitur, imperfectum meum tolerabit benignitas pii lectoris. Quem etsi utique decernere non audeat excusari, vel saltem, queso, non sentenciat ne nimium inculpari. Propter quod lector huius opusculi prius legat et intelligat quam vituperet; prius a scientibus inquirat, quam condempnet. Attendens quod non multum libenter huiusmodi opus insolitum ex propriis aggrediendum presumpsi, sed pro utilitate rei publice, pro solacio regis et regni, proque importuna supplicacione me ad hoc stimulantis manucepi quod, Deo omnipotenti graciasagens, ad finem usque perduxi. Scio enim quod si ulterius ad scribendum cronicas continuarem, non deesset qui diceret me velle superstitibus assentire, et que beneplacita forent eis apicibus commendare. In viventis enim laudibus et laudato locus vane exultacionis offertur, et laudatori maxime nota assentacionis affigitur. Ne propterea materiam obloquendi talibus ministrarem, hic metam operis ponam, sciens scriptum esse:
Sic quique faciunt qui palpones esse refugiunt. Unde Jeronimus libro suo de illustribus viris sic inquit: 'Ambrosius Mediolanensis episcopus usque in presentem diem scribit. De quo, quia superest judicium meum subtraham, ne in alterutram partem aut adulacio in me reprehendatur aut veritas.' Ideoque statutum est convenienter in plerisque regionibus, et ut audivi in Anglia quod unumquodque monasterium a regibus fundatum haberet de ipso loco suum certum scribam vel scriptorem, qui omnia notabilia tempore regis saltem in regno vel e vicinis contingencia secundum quod veritas facti se haberet cum data annotaret; et ad proximum generale consilium post obitum regis omnes cronographi convenirent, et sue veredicta sive scripta in medium producerent; et, electis a consilio sagacioribus et in talibus peritis et expertis, scripta examinarent et, diligenti habita collacione, de congestis summarium extraherent et cronicam compingerent. Ac in cenobiticis archivis librariorum pro autenticis cronicis quibus fides daretur scripta reponerent, ne temporum labilitate memorie gestorum in regno deperirent. Sic consularem regem nostrum velle constituere, ne, si presens opusculum cum annali sic ut premittitur describendis, quod absit, deperdatur, probitatis precedencium memorie regum et pontificum procerum et illustrium virorum, quo ad incitamenta virtutum et cautelam dispendiorum, ob culpam incurie ignaviter amittantur. Quia ut scribit Jeronimus ad Demetriadem:
Inflammetur igitur, obsecro Altissimum, lectura huius codicis saltem rex noster modernus, et sic transiat in regimine per bona temporalia ut aspiret ad eterna, orans insuper Christum quod ipsum ex munere misericordie sue
talem efficiat ut habeamus aliquid eterna memoria dignum, sicut de r=egregiis antecessoribus suis regibus, quod ministerio gramatum de se ad posteros transmittamus.
AURA SILETO RATIS MEA LITUS HABET FRETA GRATIS
DESERO SUBSISTO, SIT LAUS ET GLORIA CHRISTO.
HIC OPUS HOC FINIT ET SCRIBERE DESINIT AUCTOR
QUOD SCOTICHRONICON JURE VOCARE SOLET.
CONTINET ISTE LIBER ACTUS GESTUS
VENERANDOS
REGUM PONTIFICUM SIC PROCERUM POPULI.
QUINQUE LIBROS FORDONA UNDENOS AUCTOR ARABAT;
SIC TIBI CLARESCIT SUNT SEDECIM NUMERO.
ERGO PRO PRECIBUS PETIMUS TE LECTOR EORUM
UT SINT REGNICOLE SCRIPTOR
UTERQUE POLI.
Non Scotus est Christe
cui liber non placet iste.
Notes (p.293, n.58-61):
"In MS CA Bower gives more of the same quotation [*] starting thus: