The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 19 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.1, pp.210/212)

Primus apud Romanos Gaius Julius Cesar imperium arripuit singulare, videlicet anno Cleopatrae tercio, qui fuit annus etatis quinte quingentesimo quadragesimo quarto, et imperavit annis ferme quinque. Richardus:

Per Julium Cesarem repetitum est jus uni imperandi in re publica anno ab urbe condita septingentesimo quinto, ac pro regibus imperatores sunt appellati. Denique Cesar, bellis civilibus orbe toto compositis, Romam rediens, dum rei publice statum juxta priorum exempla clementer instauraret, autoribus Bruto et Cassio, plurimo siquidem senatu conscio, in curia viginti quatuor, alii xxⁱ tribus, alii viginti duobus sive uno tradunt vulneribus confossus, interiit.

Martinianus:

Centesimo autem die ante mortem eius fulmen cecidit ante statuam eius in foro, et de nomine eius suprascriptio C literam capitalem abrasit. Et nocte precedenti diem obitus sui fenestre thalami eius cum tanto strepitu aperte sunt ut exiliens a stratu Cesar ruituram domum existimaret. Eodem die cum ad Capitolium iret, date sunt ei litere indices mortis imminentis, quas si statim legisset, de morte sibi cavisset. Sed cum mortuus efferebatur, invente sunt in manu eius adhuc clause.

Duo enim Bruti de genere Bruti qui primus Rome consul fuerat et reges expulerat, Gaius Cassius atque Servilius, strictis in Capitolio pugionibus, Cesarem annos etatis habentem quinquaginta sex occiderunt. Romanus itaque populus dolore stimulatus Capitolium cum autoribus cedis incendere volens, eius raptum corpus in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit. Apud quos eciam postmodum ita memorabilis factus est ut omnes post eum imperatores Cesares appellarentur.

Suetonius:

Animadvertens Cesar undique se strictis pugionibus impeti, toga caput obvolvit, simulque sinistra manu ad ima crura deduxit quo honestius caderet, eciam inferiore parte velata corporis atque, uno tantummodo ad primum ictum edito gemitu sine voce. Percussorum Cesaris fere neque triennio quisquam amplius supervixit, neque communi morte hominum defunctus est. Dampnati omnes, alius alio casu periit, pars naufragio, pars prelio, nonnulli eodem pugione quo Cesarem violaverant, sese miserabiliter interemerunt.

Ecce, lector, remuneractionem justam prodicionis.

Ideo, ut scribit Blesensis in epistola:

Eutropius:

Vir quidem Julius, quo nullus umquam bellis magis enituit. Eius vero ductu undecies centum nonaginta duo milia cesa sunt hostium, nam quam bellis fuderit civilibus noluit annotare. Signis collatis quinquagies dimicavit. Ad hoc nullus celerius scripsit, nemo velocius legit; quaternas eciam epistolas simul dictavit. Tante fuerat bonitatis ut quos armis subegerat, clemencia magis vincebat.