Cap. 34 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.1, pp.246/248)
Anno domini centesimo Romanorum xi Wlpius Crinitus Trajanus, natus Italie in Hispania, regnavit annis xix, mensibus quinque, diebus xv. Denique prostrato debilitatoque statu Romano, in remedio
malorum divinitus credebatutur Nerva datus. Innumera quidem evenerunt semper Rome bella contraria non solum hiis sed eciam a sue condicionius diebus continue, quamvis ad tantam potestatem pervenerit.
De quibus omnibus epilogatis in generali scripsit Orosius dicens: ‘Partem sive latitudinem regni Roma suis cladibus in suam versu cedem, singulas quasque gentes, ibidem et domuit, vindicavit. Asie,
Europe atque Africe non dico tribus mundi partibus, sed totis trium partium angulis gladiatores suos inimicis spectaculum ulcionis misere ingessit.’ Augustinus: ‘Roma partibus orbis imperans, ipsa
tamquam se ferre non valens, se sua quodammodo magnitudine fregit.’
Titus Livius: ‘Tempore paupertatis nusquam alter locus Roma sanccior nec bonis exemplis dicior fuit, et quanto rerum minus habuit, tanto minus cupiditatis habebat. Sed postquam divicie creverunt,
avariciam et luxuriam secum conduxerunt.’ Et non mirum quia, ut scribit Crisostomus libro primo de Curialium Nugis et Vestigiis Philosophorum:
Hec iste. Nerva quoque rempublicam ita ministravit ut omnibus principibus merito preferetur. Inter plura dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis eum culpantibus quod ninimum circa omnes communis esset, respondit talem se imperatorem esse privatis, quales si esse imperatores privatus optasset. Obiit profluvio ventris, etatis anno xliii°. Huius tantum memorie delatum est ut usque nostram etatem non aliter in senatu principibus acclamatur nisi ‘felicior Augusto, meliorque Trajano’. Eius tempore Johannes apostolus cum esset nonaginta novem annorum migravit ad Dominum. Helius Adrianus consobrine Trajani filius, ab Augusto duodecimus princeps creatus, cepit anno domini centesimo xix. Imperavit autem annis xxi. Omnibus pene diebus vite sue pacem habuit. Orbem Romanum suo tempore circumivit. Judeos secundo rebelles subjugans, muros Jerosolim reparavit, et Heliam de suo nomine vocari precepit, ne cui Juderoum in ea daretur intrandi licencia, sed tantum Christianis, alias in ea gentes collocando.