The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 47 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.1, pp.274/276)

Rome Christianos persequente Constantino, Silvester papa de urbe exiit, et in quodam monte cum suis clericis ob metum persecucionis se abscondit. Ipse autem Constantinus merito persecutionis tirannice in incurabilem cecidit lepram. Tandem ad consilium pontificum idolorum adducta sunt tria milia infancium ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine recencti et calido balniaret. Egrediente eo ad locum ubi balneum parari debeat, matres puerorum occurrunt, que resolutis crinibus mirabiliter ululabant lacrimantes. Ad quarum voces motus, Constantinus jussit stare currum, et erigens se dixit: ‘Audite me, comites et commilitones et omnes qui astatis. Dignitas Romani imperii de fonte nascitur pietatis, que hanc eciam legem dedit ut capitali sentencie subderetur, quicumque in bello aliquem occidisset infantem. Quanta ergo erit crudelitas ut hoc nostris faciamus filiis, quod fieri prohibuimus alienis? Quid juvat barbaros superasse, si crudelitate vincamur? Victor enim post triumphum vincitur, si pietas ab impietate superetur.’ Vincat ergo pietas in isto congressu, et bene omnium adversancium poterimus esse victores, si sola pietate vincamur. Omnium enim se dominum esse comprobabat, qui servum se monstraverit pietatis. Melius est ergo me mori salva vita innocencium quam per eorum interitum vitam recuperare crudelam. Quam tamen recuperare incertum est, cum certum sit quod sic recuperata crudelis est. *† Jussit matribus suis pueri redderentur et dona plurima et infinita vehicula preberentur. Sicque matres que flendo venerant, ad loca sua cum gaudio redierunt. Sequenti vero nocte Petrus et Paulus apparuerunt ei dicentes: ‘Quoniam effusioni innocentium sanguinis pepercisti, misit nos tibi Dominus noster Jhesus ob recuperande consilium sanitatis. Silvestrum igitur episcopum, qui apud montem Seraptim latitat, accersire. Hic tibi fontem ostendet in quo tercio immersus, statim curaberis. Tu vero Christo hanc vicissitudinem reddas ut idolorum templa diruas, Christi restaures ecclesias ut eius deinceps cultor fias.’ Evigilans igitur Constantinus statim misit ad Silvestrum, qui eum cathecuminum fecit, et unius ebdomade sibi jejunium indixit, et carceres aperire monsuit. Cumque in aquam descendisset baptismatis, sanus effectus, mirabilis et emicuit splendor lucis, sicque mundus inde exivit et Christum se vidisse asseruit. Christianis sicque effectus, licenciam dedit Christianis libere congregari et basilicas in honore Jhesu Christi constitui fecit. Hiis temporibus heresis Arriana oritur Nicenumque consilium a Constantino ad condemnandam heresim congregatur ccc xviii episcoporum. In quo consilio beatus Nicholaus Mirreorum episcopus legitur fuisse, consequenter Donatistarum scisma exoritur a quodam Donato Afo, qui gradus minoritatis in personis ponebat trinitatis. Confirmato igitur in fide catholica Christianissimo rege Constantino, ne ingratus esset omnipotenti Deo, qui sibi tam gratuite contulit sanitatem tam corporalem quam spiritualem, et cum prosperitate victoriam et profectum in agendis omnes imperiales dignitates Christi vicario in terris beato Silvestro pape contulit, et ipse Constantinopolim transiit, et eam imperialem locum pro Roma constituit, ut premissum est, et ecclesiam magnifice dotavit, et sua carta aurea cum subscripcione propria perhenniiter confirmavit, ut apparet in sua epistola universali ecclesie directa. Cuius tenor sequitur.

Notes (p.390, n.27):

“…after this [*] MS CA inserts:

Ecce in quantum propter pietatem eius et compassionem acceptus sit Deo, qui et propterea Christianus effectus est, et eciam ab omni lepra mundatus. In hoc verificatur quod scribit Jeronimus ad Nepocianum:

The reference to Jerome has not been identified; it is not in the concordance to Jerome’s works.”