Cap. 50 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.2, pp.138/140)
Ex Britannia vero Cadualadrus fugiens ad Minoris Britannie regionem venit, ubi dum per aliquod tempus manens redire Britanniam proponeret, intonans ei vox angelica precepit ne quod mente conceperat
perficeret. ‘Quia Deus’, inquit, ‘ad presens gentem tuam in insula Britannie diucius regnare non velit antequam fatale tempus advenerit. Tunc enim propter fidei meritum Britones sunt regnum adepturi.
Nec id tamen tempus futurum sperent priusquam tuis potiti reliquiis illas ex Roma Britanniam asportabunt.’ Hec autem audiens ab angelo, Romam adiens, ibidem defunctus est.
Ambrosius de recepcione regni Britonum sic prophetatur: ‘Cadualadrus vocabit Conanum et Albanium in societatem accipiet. Tunc erit strages alienigenarum, tunc fluimina sanguine manabunt. Tunc erumpent
montes Armorici et Bruti diademate coronabuntur’ c’. Poro filius eius Ivor et nepos Yny nunc Wallia, nunc Scocia recepti collectis navibus inquietacione sevissima regnum Britannie per multos annos affecerunt.
Ab hoc autem tempore circiter videlicet annum domini sexcentesimum sexagesimum Britannia vocabulum amittens pristinum ab Anglorum gentibus nomen modernum Angliam assumpsit. Quod nomen exponens Beda scripsit:
‘Porro de Anglis, hoc est de populis venientibus ex patria Germanie que dicitur Angulus, Anglorum cetere gentes nomen habent.’ Dispersi si siquidem Britones quidam regnum petebant Armoricum, quidam
Gallias et quidam eorum Scociam, numquam ad propria reversuri. Quidam itaque Walliam proprie regionis in extremis finibus miseram cum libertate pocius ibidem eligunt vitam transigere quam hostium subici
dominio. Durissima quoque servitutis est cuique condicio naturali patria famulari servus qua dominari soleat mera libertate.*
Notes (pp.248-9, n.34):
“…after [*] MS CA adds:
See Aulus Gellius, Noctes Atticae, bk.ii, c.18.”