The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 25 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.2, pp.342/344)

Infaustus enim erat Scotis ille dies nam queque dominia temporibus Gregorii vel actenus conquesta necnon quinquaginta iv annis possessa vel amplius hoc in die jure bellico sunt amissa. Willelmus: ‘Cecidit ibidem rex Scotorum Constantius magne quidem animositatis et vivacis senecte vir, reges quinque et c.’. Huius Willelmi posicionis contrarium veraces et varie produnt cronice, quia post huius belli funestrum excidium regni sceptrum quatuor regebat et ultra annis ac deinde, regno sponte dimisso, religionis in habitu Deo serviens apud Sanctum Andream killideorum abbas effectus annis quinque vixit ibique moriens sepultus est. Hiennenses deinde monachi sua statim et de licencia effodientes ossa tulerunt et in basilica beati Orani patrum tumulo condiderunt anno domini nongentesimo xlviiᵒ. Non tenet ergo quod in bello Brounnyngfelde occisus fuerat, cum post bellum annis fere decem supervixerit. De quo habentur huiusmodi metra:

Constantinus idem cuius pater Edh fuit Albus, tris deca rex annis vixerat atque decem. Andree Sancti fuit hic quinquennis in urbe religionis ibi jure fruens obiit.

De predicto quidem Athelstano rege in legenda miraculorum Sancti Johannis Beverlaci quod sequitur inter cetera scriptum repperi:

Rex Athelstanus proficiscendo bellandum contra Scotos beatum Johannem Beverlaci visitavit, super cuius altare cultellum pro vadio posuit, promittens quod si victor redierit cultellum digno precio redimeret. Quod et implevit. Nam in dimicando contra Scotos rogavit Deum ut prece Sancti Johannis aliquod signum evidens ostenderet quo presentes et futuri cognoscere possent Scotos de jure Anglis subjugari. Unde rex cum gladio suo percussit scopulum quendam lapidem juxta castrum de Dunbar cuius ictu scopolus ad mensuram ulne cavatur, quod usque diem patet hodiernum.

Hec ibi. Verum ex relacione nugarum veterum consimilem trufam audivimus Arthuri regis militi Kaio dapifero cum quodam enormi cato dudum pugnaturco contigisse. Videns namque catus militem pugnaciter secum bellare paratum, mange rupis scandebat ad summum atque deorsum descendens ad pugnam mirabiliter ungues acuendo variis et incredibilibus fissuris rupem cavat et anfractibus. Catum tamen, ut aiunt, Kaius interfecit. Mirum est igitur quod quicumque historicos circa tales aniles fabulas studuerit insudare vel huiusmodi inter seria admiscere.

Athelstani vero rupis fissure non habetur in populo memoria vel noticia, ergo c’.

Ipso quoque anno belli obiit Henricus et filius eius Otho primus in regem coronatur. Et imperavit in Alamannia annis xxxvi. Huius autem anno iiiᵒ domini videlicet ixᵒ xlᵒ mortuus est Athelstanus. Et frater eius Eadmundus successit tenuitque regnum annis pene vii.